Catullus, Carmina, XXIX.
| 1 | Quis hoc potest videre, quis potest pati, |
| 2 | nisi impudicus et vorax et aleo, |
| 3 | Mamurram habere quod comata Gallia |
| 4 | habebat ante et ultima Britannia? |
| 5 | cinaede Romule, hoc videbis et feres? |
| 6 | et ille nunc superbus et superfluens |
| 7 | perambulabit omnium cubilia, |
| 8 | ut albulus columbus aut Adoneus? |
| 9 | cinaede Romule, hoc videbis et feres? |
| 10 | es impudicus et vorax et aleo. |
| 11 | eone nomine, imperator unice, |
| 12 | fuisti in ultima occidentis insula, |
| 13 | ut ista vestra diffututa mentula |
| 14 | ducenties comesset aut trecenties? |
| 15 | quid est alid sinistra liberalitas? |
| 16 | parum expatravit an parum helluatus est? |
| 17 | paterna prima lancinata sunt bona, |
| 18 | secunda praeda Pontica, inde tertia |
| 19 | Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. |
| 20 | eine Galliae optima et Britanniae? |
| 21 | quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest |
| 22 | nisi uncta devorare patrimonia? |
| 23 | eone nomine, urbis o piissimi, |
| 24 | socer generque, perdidistis omnia? |