Catullus, Carmina, XXIII.
| 1 | Furi, cui neque servus est neque arca |
| 2 | nec cimex neque araneus neque ignis, |
| 3 | verum est et pater et noverca, quorum |
| 4 | dentes vel silicem comesse possunt, |
| 5 | est pulchre tibi cum tuo parente |
| 6 | et cum coniuge lignea parentis. |
| 7 | nec mirum: bene nam valetis omnes, |
| 8 | pulchre concoquitis, nihil timetis, |
| 9 | non incendia, non graves ruinas, |
| 10 | non facta impia, non dolos veneni, |
| 11 | non casus alios periculorum. |
| 12 | atqui corpora sicciora cornu |
| 13 | aut siquid magis aridumst habetis |
| 14 | sole et frigore et esuritione. |
| 15 | quare non tibi sit bene ac beate? |
| 16 | a te sudor abest, abest saliva, |
| 17 | mucusque et mala pituita nasi. |
| 18 | hanc ad munditiem adde mundiorem, |
| 19 | quod culus tibi purior salillost, |
| 20 | nec toto decies cacas in anno; |
| 21 | atque id durius est faba et lupillis, |
| 22 | quod tu si manibus teras fricesque, |
| 23 | non umquam digitum inquinare possis. |
| 24 | haec tu commoda tam beata, Furi, |
| 25 | noli spernere nec putare parvi, |
| 26 | et sestertia quae soles precari |
| 27 | centum desine: nam sat es beatus. |