monumenta.ch > Ovidius > 5 > 79 > 49 > 22
Catullus, Carmina, XXI. <<<     >>> XXIII.

Catullus, Carmina, XXII.

1 Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
2 homost venustus et dicax et urbanus,
3 idemque longe plurimos facit versus.
4 puto esse ego illi milia aut decem aut plura
5 perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
6 relata: chartae regiae novae bibli,
7 novi umbilici, lora rubra membranae_
8 derecta plumbo et pumice omnia aequata.
9 haec cum legas, tum bellus ille et urbanus
10 Suffenus unus caprimulgus aut fossor
11 rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
12 hoc quid putamus esse? qui modo scurra
13 aut siquid hac re scitius videbatur,
14 idem inficetost inficetior rure,
15 simul poemata attigit, neque idem umquam
16 aequest beatus ac poema cum scribit:
17 tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
18 nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam,
19 quem non in aliqua re videre Suffenum
20 possis. suus cuique attributus est error:
21 sed non videmus manticae quod in tergost.
Catullus HOME