| 1 | Aureli, pater esuritionum, |
| 2 | non harum modo, sed quot aut fuerunt |
| 3 | aut sunt aut aliis erunt in annis, |
| 4 | pedicare cupis meos amores. |
| 5 | nec clam: nam simul es, iocaris una, |
| 6 | haerens ad latus omnia experiris. |
| 7 | frustra: nam insidias mihi struentem |
| 8 | tangam te prior irrumatione. |
| 9 | atque id si faceres satur, tacerem: |
| 10 | nunc ipsum id doleo, quod esurire |
| 11 | a temet puer et sitire discet. |
| 12 | quare desine, dum licet pudico, |
| 13 | ne finem facias, sed irrumatus. |