monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17
Catullus, Carmina, XVI. <<<    

Catullus, Carmina, XVII.

1 O colonia, quae cupis ponte ludere longo,
2 et salire paratum habes, sed vereris inepta
3 crura ponticuli axulis stantis in recidivis,
4 ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
5 sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
6 in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
7 munus hoc mihi maximi da, colonia, risus.
8 quendam municipem meum de tuo volo ponte
9 ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
10 verum totius ut lacus putidaeque paludis
11 lividissima maximeque est profunda vorago.
12 insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
13 bimuli tremula patris dormientis in ulna.
14 cui cum sit viridissimo nupta flore puella
15 (et puella tenellulo delicatior haedo,
16 asservanda nigerrimis diligentius uvis),
17 ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
18 nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
19 in fossa Liguri iacet suppernata securi,
20 tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
21 talis iste merus stupor nil videt, nihil audit,
22 ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
23 nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
24 si pote stolidum repente excitare veternum,
25 et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
26 ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
Catullus HOME



Catullus, Carmina, XVI. <<<    
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17