Catullus, Carmina, XVI.
| 1 | Pedicabo ego vos et irrumabo, |
| 2 | Aureli pathice et cinaede Furi, |
| 3 | qui me ex versiculis meis putastis, |
| 4 | quod sunt molliculi, parum pudicum. |
| 5 | nam castum esse decet pium poetam |
| 6 | ipsum, versiculos nihil necessest; |
| 7 | qui tum denique habent salem ac leporem, |
| 8 | si sunt molliculi ac parum pudici |
| 9 | et quod pruriat incitare possunt, |
| 10 | non dico pueris, sed his pilosis, |
| 11 | qui duros nequeunt movere lumbos. |
| 12 | vos, quod milia multa basiorum |
| 13 | legistis, male me marem putatis? |
| 14 | pedicabo ego vos et irrumabo. |