monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17 > 62 > 27 > 14 > 66 > 25 > 57 > 20 > 51 > 31 > 23 > 70 > 12 > 54 > 2 > 56 > 26 > 13
Catullus, Carmina, XII. <<<     >>> XIV.

Catullus, Carmina, XIII.

1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
2 paucis, si tibi di favent, diebus,
3 si tecum attuleris bonam atque magnam
4 cenam, non sine candida puella
5 et vino et sale et omnibus cachinnis.
6 haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
7 cenabis bene: nam tui Catulli
8 plenus sacculus est aranearum.
9 sed contra accipies meros amores
10 seu quid suavius elegantiusvest:
11 nam unguentum dabo, quod meae puellae
12 donarunt Veneres Cupidinesque;
13 quod tu cum olfacies, deos rogabis,
14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Catullus HOME