Catullus, Carmina, XII.
| 1 | Marrucine Asini, manu sinistra |
| 2 | non belle uteris in ioco atque vino: |
| 3 | tollis lintea neglegentiorum. |
| 4 | hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: |
| 5 | quamvis sordida res et invenustast. |
| 6 | non credis mihi? crede Pollioni |
| 7 | fratri, qui tua furta vel talento |
| 8 | mutari velit: est enim leporum |
| 9 | differtus puer ac facetiarum. |
| 10 | quare aut hendecasyllabos trecentos |
| 11 | exspecta, aut mihi linteum remitte; |
| 12 | quod me non movet aestimatione, |
| 13 | verumst mnemosynum mei sodalis. |
| 14 | nam sudaria Saetaba ex Hiberis |
| 15 | miserunt mihi muneri Fabullus |
| 16 | et Veranius: haec amem necessest |
| 17 | ut Veraniolum meum et Fabullum. |