Catullus, Carmina, X.
| 1 | Varus me meus ad suos amores |
| 2 | visum duxerat e foro otiosum, |
| 3 | scortillum, ut mihi tum repente visumst, |
| 4 | non sane illepidum neque invenustum. |
| 5 | huc ut venimus, incidere nobis |
| 6 | sermones varii, in quibus, quid esset |
| 7 | iam Bithynia, quo modo se haberet, |
| 8 | ecquonam mihi profuisset aere. |
| 9 | respondi, id quod erat, nihil neque ipsis |
| 10 | nunc praetoribus esse nec cohorti, |
| 11 | cur quisquam caput unctius referret, |
| 12 | praesertim quibus esset irrumator |
| 13 | praetor, nec faceret pili cohortem. |
| 14 | at certe tamen, inquiunt quod illic |
| 15 | natum dicitur esse, comparasti |
| 16 | ad lecticam homines. ego, ut puellae |
| 17 | unum me facerem beatiorem, |
| 18 | non inquam mihi tam fuit maligne, |
| 19 | ut, provincia quod mala incidisset, |
| 20 | non possem octo homines parare rectos. |
| 21 | at mi nullus erat nec hic neque illic, |
| 22 | fractum qui veteris pedem grabati |
| 23 | in collo sibi collocare posset. |
| 24 | hic illa, ut decuit cinaediorem, |
| 25 | quaeso, inquit mihi mi Catulle, paulum |
| 26 | istos commoda! nam volo ad Serapim |
| 27 | deferri. mane, inquii puellae, |
| 28 | istud quod modo dixeram me habere, |
| 29 | fugit me ratio: meus sodalis, |
| 30 | Cinnast Gaius, is sibi paravit. |
| 31 | verum, utrum illius an mei, quid ad me? |
| 32 | utor tam bene quam mihi paratis. |
| 33 | sed tu insulsa male et molesta vivis, |
| 34 | per quam non licet esse neglegentem. |