Catullus, Carmina, VIII.
| 1 | Miser Catulle, desinas ineptire, |
| 2 | et quod vides perisse perditum ducas. |
| 3 | fulsere quondam candidi tibi soles, |
| 4 | cum ventitabas quo puella ducebat, |
| 5 | amata nobis quantum amabitur nulla. |
| 6 | ibi illa multa tum iocosa fiebant, |
| 7 | quae tu volebas nec puella nolebat. |
| 8 | fulsere vere candidi tibi soles. |
| 9 | nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, |
| 10 | nec quae fugit sectare, nec miser vive, |
| 11 | sed obstinata mente perfer, obdura. |
| 12 | vale, puella, iam Catullus obdurat, |
| 13 | nec te requiret nec rogabit invitam. |
| 14 | at tu dolebis, cum rogaberis nulla. |
| 15 | scelesta, vae te! quae tibi manet vita? |
| 16 | quis nunc te adibit? cui videberis bella? |
| 17 | quem nunc amabis? cuius esse diceris? |
| 18 | quem basiabis? cui labella mordebis? |
| 19 | at tu, Catulle, destinatus obdura! |