monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3
Catullus, Carmina, II. <<<     >>> IV.

Catullus, Carmina, III.

1 Lugete, o Veneres Cupidinesque,
2 et quantumst hominum venustiorum!
3 passer mortuus est meae puellae,
4 passer, deliciae meae puellae,
5 quem plus illa oculis suis amabat:
6 nam mellitus erat suamque norat
7 ipsam tam bene quam puella matrem,
8 nec sese a gremio illius movebat,
9 sed circumsiliens modo huc modo illuc
10 ad solam dominam usque pipiabat.
11 qui nunc it per iter tenebricosum
12 illuc, unde negant redire quemquam.
13 at vobis male sit, malae tenebrae
14 Orci, quae omnia bella devoratis:
15 tam bellum mihi passerem abstulistis.
16 o factum male, quod, miselle passer,
17 tua nunc opera meae puellae
18 flendo turgiduli rubent ocelli!
Catullus HOME