monumenta.ch > Cassiodorus > I. PRAECEPTIO REGIS III MISSA AD SYNHODUM PER GERMANUM ET CAROSUM EPISCOPOS.
Cassiodorus, Variae, ACTA SYNHODORVM HABITARVM ROMA A. CCCCXCVIIII. DI. DII, , I. ACTA SYNHODI A. CCCCXCVIIII. <<< >>> III. ACTA SYNHODI A. DII.
Cassiodorus, Variae, ACTA SYNHODORVM HABITARVM ROMA A...., I. PRAECEPTIO REGIS III MISSA AD SYNHODUM PER GERMANUM ET CAROSUM EPISCOPOS.
1 Dominis sanctis et venerabilibus patribus Laurentio, Marcelliano et Petro et cunctis episcopis in urbe residentibus Theodericus rex.2 Vos quidem rem fecistis proposito congruentem nos potius de reditu vestro secundo consulere quam indictum concilium alienae facultatis imitatione deserere, ne discedentibus universis sub manifesta deserti dispositione iudicii maior urbem regiam seditiosis motibus turba concuteret.3 sed non optavimus commissum sanctae congregationis examini sub hac protrahi dilatione negotium, nec universitatis animos gravius praeiudicio pendere suspensos, quia nec tranquillitati urbis definitionis mora nec sacerdotali proposito sententia potest convenire discordiae.4 Moleste igitur accepta confusione, quae nata est, ceterorumque discessu, quia propter turbam, quae aut casu [aut] vitio aliquorum contigit, interrupta quae coeperunt reliquere iudicia), qui tamen, si quid deceret potius cogitassent, exemplo vestro in urbe residerent expectantes de his quae illie facta de nostra providentia ordinari remedium, cum in multas vias se cogitatio nostra dispergeret, ad hunc se tramitem consilii cura convertit, ut rursum ad kalendarum Septembrium diem eundem censeremus sacerdotum numerum convenire, qui dudum fuerat convocatus.5 ergo ingravanter sanctitatem vestram reliquorum praesentiam convenit opperiri, ut compresso tumultu et dissensione summota quae ab omnibus coepta est ab omnibus causa peragatur.6 Nam Ravennam, quemadmodum speratis, non putavimus revocandum esse concilium, dum aliorum labore, aliorum permovemur aetate, parati ut, nisi secundo conventu causae finem iudicium synhodale posuerit, iuxta desiderium vestrum, quo nos poscitis esse praesentes, occupationibus nostris Romae quietis amori postpositis, nos potius Romam deo auctore veniamus, ut praesentibus saltim nobis citra confusionem atque discordiam secundum dei timorem tanta causa terminum sortiatur, ut non diutius urbs regia turbarum tempestate fatigetur, sed vestri aequitate iudicii redeat ad quietem.7 ne mora vobis videatur onerosa, fas est vestrae aestimare providentiae, si commodum est aut sub nostrorum temporum tranquillitate tolerandum, soluto sine aliqua definitione concilio sub incerto ecclesiam suam hoc certamine Romanam perdere civitatem.8 Et alia manu: Orate pro nobis, domini ac venerabiles patres.9 Da̅t̅ sub die VI i̅d̅ Au̅g̅.10 re̅g̅.11 supra dicto feliciter Rufio Magno Fausto Avieno v. c. cons. Re̅g̅ rel̅t̅ senatus vel Marcellini e̅p̅s̅c̅ cum ceteris.12 2. PRAECEPTIO REGIS IIII MISSA AD SYNHODUM. Fl.13 Theodericus rex universis episcopis ad synhodum convocatis.14 Romanae ecclesiae paci episcopo Symmacho criminosis propositionibus inpetito sub ea quam cernitis confusione turbatae quo magis potuit providentia nostra consulere, quam ut iuxta petitionem senatus et cleri ad congregandos ex diversis provinciis causam revocaret antistites et de religiosae actione personae sanctum faceret iudicare concilium? in oculis sunt dudum ad universam synhodum destinata, et conscientiae nostrae adstipulantur, oracula, quibus solius integritatis affectu hoc ius pontificibus commisimus evocatis, ut sub synhodalis aequitate sententiae aut propter innocentiam absolutione gauderet aut propter obiecta convictus reatui subiaceret.15 Post huiusmodi constituta quis finem tanto dandum dubitaret esse negotio? quis de tam numeroso concilio sacerdotum magis nasci crederet confusionis ambiguum? quid profuit sine ulla de prolixo itineris cura id nos inposuisse negotium, quid tantarum ecclesiarum [usum] absentibus sacerdotibus fuisse suspensum? quid spei erit reliquum, si de tanto exitu non datur impetrare conventum? sed transacta sufficiant: quae ad hoc tantum in memoriam satis est revocare, quo desinant.16 bona est praeteritorum recordatio, si quae displicent secuta cura correptionis emendet nunc saltim discedentibus aliquibus dilatoque negotio ad secundae congregationis venietis repetita iudicia pro fide, pro innocentia, pro aequitate concordes remotis studiis aliis, quibus dissentit integritas.17 hoc petitioni nostrae, hoc religionis affectui, hoc quieti Romanae conferte civitatis, ut sacerdotali consideratione proposito delegato terminum detis sine contentione negotio, scientes examen vestrum dei secuturum esse iudicium.18 Cogitate matrem confusionis esse discordiam et quemadmodum consensu dubia solidantur, ita firma etiam dissensione dissolvi.19 numquid laboriosa, numquid conscientiae vestrae gravia, numquid inimica proposito [a vobis expetuntur?] ab antistitibus suis pacem poscit ecclesia et ab his, quibus per religionis professionem iustitiae cura debeat esse propensior finem tumultuum expectat.20 intentio est vobis servandae iustitiae: in cognitione libertas remotis omnibus occasionibus: integro sic vestrae voluntati obiectorum criminum eausam examinate iudicio, dummodo studiosa certamina, differendi amor et omne confusionis amputetur ambiguum, maxime cum hanc vobis pro religionis reverentia et consideratione iustitiae nostra oracula tribuant facultatem, ut sicut vobis est inquirendi in hoc negotium voluntas et cura veritatis, personis illic omnibus constitutis, per quas potest fides rerum quaesita constare, vos noveritis et deus, quid in ipsa causa iudicare debeatis, pacem modis omnibus clero, senatui et Romano populo post iudicium reddituri, ne qua turba, ne ulla discordia in civitate remaneat.21 si vero vultis, ut quod propositum est transeat sine discussione negotium, vos sciatis et deus, qualiter ordinetis, dummodo pax clero, senatui populoque Romano sub vestra ordinatione reddatur.22 ecce coram deo et hominibus arbitrio vestro committentes universa conscientiam nostram, sicut decebat, absolvimus: tantum ut sub iusta ordinatione rem fuisse finitam et unitatem redditam dissidentibus indicetis.23 neque enim tolerabile est neque hanc neglegentiam regiae civitatis amor quo tenemur admittit, ut rebus omnibus deo auctore pacatis sola tranquillitatem Roma non habeat, qua ab externis propugnante caelesti favore utamur.24 est quidem pudenda cum stupore diversitas Romanum statum in confinio gentium sub tranquillitate regi et in media urbe confundi, ut desideretur civilitas in arce Latii, quae est sub hostium vicinitate secura.25 Et ne quid omisisse videamur, cum necessariam credideritis episcopi Symmachi in cognitione praesentiam, Gudilam et Bedeulfum sublimes viros maiores domus nostrae nos de praesente misimus cum inł.26 v̅.27 co̅m̅.28 Arigerno, ne quid dubitationis habeat.29 iussu nostro sacramenta praestabunt satisfacturi designato episcopo, quemadmodum existimaverit: ordinatio vestra sufficiet, ut vocatus ad concilium citra turbae ac molestiae metum securus occurrat.30 Et alia manu: Orate pro nobis, domini sancti et venerabiles patres.31 Da̅t̅ sub die VI kal. Sept. Ravennae re̅g̅.32 supra dicto feliciter Rufio Avieno Fausto v̅.33 c̅.34 c̅s̅.35 3. RELATIO EPISCOPORUM AD REGEM. Agimus deo gratias, qui regum corda pietatis suae manu et gubernat et temperat, quoniam ab ipso venit, quod clementia vestra ex more suo praeceptis ad nos moderatissimis per maiores domus Gudilam et Bedeulfum sublimes viros missis ostendit.36 sic enim mansuetos principes caeli dominus facit esse quos diligit, et quibus est propitia divinitas eos in causis omnibus mandatis suis ordinat oboedire, quia scriptum est dicente deo: 'sine me nihil potestis facere', quod utique boni intellegendum est.37 Ideoque nos toto affectu et obsequio iussioni vestrae parere voluimus et ad papam, qui inpetebatur, quater consacerdotes nostros ex secunda synbodo direximus, ut ad iudicium conveniret): sed occurrere se audientiae nostrae penitus non posse testatus est mandans: 'primum ad conventum vestrum quando Romae venistis, sine aliqua dubitatione properavi et privilegia mea voluntate regia summisi et auctoritatem synhodo dedi, sicut habet ecclesiastica disciplina.38 restaurationem ecclesiarum regulariter poposci: sed nullus mihi a vobis effectus est.39 deinde cum venirem, cum clero meo crudeliter demactatus sum.40 ulterius me vestro examini non committo.41 in potestate dei est et domini regis, quid de me deliberet ordinare', nos episcopos tamen cum maiore domus vestrae i̅n̅l̅.42 v̅.43 Arigerno direximus, quibus quid responsi dederit, sua suggestione renuntiet.44 Intimamus tamen serenissimo domino, quia nobis quod possumus facere non remansit, nec invitum ad disceptationem nostram adducere possumus, quoniam ipsi per canones appellationes omnium episcoporum commissae sunt, et cum ipse appellat, quid erit faciendum? nec in absentem valemus ferre sententiam nec contumacis loco deputare, qui se iudicibus bis occurrisse proclamat, maxime quia causa nova est et pontificem sedis istius apud nos audiri nullo constat exemplo.45 Voluimus quod restabat pacem iuxta praeceptum et voluntatem vestram reddere civitati, quae res et proposito nostro amica est et beatitudini vestrorum temporum congruebat, quia confusionem tantae civitatis et timemus et horrescimus.46 ad amplissimum senatum collegas nostros secundo direximus hortantes ex verbis apostoli, qui monet, 'quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmet ipsos vindicantes, karissimi, sed date locum irae.47 scriptum est etiam: mihi vindictam, ego retribuam, dicit dominus'.48 nec admonitioni clericorum defuimus, quibus regulariter voluimus subvenire: qui etiam salutaria monita contempserunt.49 et ideo vestri erit imperii nutu dei prospicere ecclesiae redintegrationi, Romanae civitatis et provinciarum quieti.50 Nunc rogamus ut infirmitatibus et debilitati nostrae sicut pii domini succurratis, quoniam calliditati saeculari sacerdotum simplicitas non sufficit et iam diutius nostrorum mortes et pericula propria Romae pati non possumus.51 sed concedite nobis optatissimo praecepto vestro, ut ad ecclesias nostras liceat nos reverti, quia post haec quae suggessimus nihil est quod a nobis possit ordinari.52 Et alia manu: Optamus vobis salutem, domine princeps.53 4. PRAECEPTIO REGIS. F̅l̅.54 Theodericus rex universis episcopis ad synhodum convocatis.55 Decuerat quidem beatitudinem vestram divinae consideratione reverentiae exortum iam finire negotium, ut vobis ordinantibus summoveri potuisset de tanta civitate confusio, maxime cum praeteritis affatibus iusserimus, quemadmodum vestro visum fuisset arbitrio, memoratum vos terminare debere certamen, dummodo re sub iusta ordinatione finita dissentientes unitati et concordiae redderentur, nosque miramur denuo fuisse consultos, cum, si nos de praesenti ante voluissemus iudicare negotio, habito cum proceribus nostris de inquirenda veritate tractatu viam deo auspice potuissemus invenire iustitiae, quae nec praesenti saeculo nec futurae forsitan displicere potuisset aetati.56 sed quia non nostrum iudicavimus de ecclesiasticis aliquid censere negotiis, ideoque vos de diversis provinciis fecimus evocari, ut sub divini timore iudicii totius certaminis vobis disponentibus causa transiret et urbi nostrae deo favente optata per vos concordia redderetur.57 nunc vero eadem, quae dudum praesentibus, intimamus oraculis nos coram deo et hominibus absolventes, ut causani dei, quam vestrae congregationi amplissinio senatu [suadente] et pacem cleri sperante commisimus, quemadmodum visum vobis fuerit, ordinetis nec a nobis vestri expectetur forma iudicii, sed vos qualiter vultis, ordinate, sive discussa sive indiscussa causa proferte sententiam, de qua estis rationem divino iudicio reddituri, dummodo, sicuti saepe diximus, hoc deliberatio vestra provideat, ut pax senatui, clero populoque Romano submota omni confusione reddatur, ne qua, quod absit, post iudicium turba aut aliqua remaneat in civitate discordia.58 sin autem secundum mandata nostra concordia sacratissimae urbi a vobis fuerit restituta, hinc universitas agnoscere poterit iustum sacri ordinis vestri extitisse iudicium.59 Orate pro nobis, domini sancti ac venerabiles patres.60 Datum sub die k̅a̅l̅.61 O̅c̅t̅o̅b.62 regnante supra dicto feliciter.63 5. ANAGNOSTICUM REGIS. Primum salutandi episcopi et dicendum eis: Causam quae agitur si mihi visum fuisset aut iustitiam habuisset, ut ego debuissem audire, cum proceribus palatii mei potueram tractare et iudicare, quomodo et dco placuisset et posteritati ingratum non fuisset.64 sed quia causa est dei et clericorum, ideoque modo ad petitionem senatus vel cleri feci ex diversis civitatibus convenire antistites, ut deo medio, secundum quod legitis in euangelio et apostolo ad Corinthios, hoc sequamini.65 nam si meum animum requiritis, ut superius dixi, quae praecipit deus in euangelio, hoc sequamini.66 si vero vobis visum fuerit, sine discussione causam finite: aut discussa aut indiscussa quemadmodum visum vobis fuerit iudicate.67 meam personam nolite metuere, reddituri rationem ante conspectum dei: tantum est, ut senatum, clerum et populum pacificum dimittatis et quod iudicaveritis, scribatis nos enim.68 hoc probabimus vos bene ordinare, si populo, senatui et clero pacem integram reddatis.69 quod si minime feceritis, ostendetis vos uni parti favisse.70 nullius ergo personam ante oculos habeatis, quamvis, si vobis aliquis violenter vellet quae iniusta sunt inponere, remissis rebus vestris iustitiam custodire debetis: nam multi et vestrae et nostrae religionis episcopi propter dei causas et de ecclesiis et de rebus suis iactati sunt et tamen vivunt.71 ego non solum inpono, sed etiam rogo, ut faciatis quae deus praecepit et quae legitis in euangelio et apostolo.72 si autem discutitis causam vel sub aliquo calore, melius causam iudicatis.73 si autem indiscussam dimiseritis, datis exemplum sacerdotibus omnino male conversandi.74 Haec cum diceret, ita proposuit similitudinem.75 Aliquando Aspari a senatu dicebatur, ut ipse fieret imperator: qui tale refertur dedisse responsum: 'timeo, ne per nie consuetudo in regno nascatur'.76 ita dico, ut modo ne irascantur sancti patres nostri: ne per eos, cum non discusserint et ita iudicaverint, consuetudo peccandi omnibus sacerdotibus generaliter detur.77 Item si voluerint discutere causam, ut securus egrediatur, Arigernus, Gudila et Bedeulfus sacramenta ei praestabunt.78 De arca vero vel de domo Lateranensi, prout iudicatum fuerit, eidem synhodus reddat.79 De vindicta quae sperant, post discussionem, si eis placuerit, aut ipsi vindicent aut nos deputemus, qui legibus exequatur culpas.80 6. QUARTA SYNODUS HABITA ROMAE PALMARIS. Rufio Magno Fausto Avieno v̅.81 c̅.82 cons. sub die X kal. Nov.83 sancta synhodus apud urbem Romam ex praecepto gloriosissimi regis Theoderici ex diversis regionibus congregata in Christi nomine dixit.84 Cum ex diversis provinciis ad urbem Romam convenire sacerdotes regia praecepisset auctoritas, ut de his, quae venerabili papae Symmacho apostolicae sedis praesuli ab adversariis ipsius dicebantur impingi, sanctum concilium iudicaret, Liguriae, Aemiliae vel Venetiarum episcopi, quos ad praesentiam principis ipse itineris ductus attraxit, consuluimus regem, qua nos voluisset aetate fractos, debilitate corporis invalidos causa congregari().85 respondit praefatus rex piissimus bonae conversationis affectu plura ad se de papae Symmachi actibus horrenda fuisse perlata et in synhodi oportere, si vera esset inimicorum eius obiectio, iudicatione constare.86 Memorati ponti fices, quibus allegandi inminebat occasio, suggesserunt ipsum, qui dicebatur impetitus, debuisse synhodum convocare), scientes, quia eius sedi primum Petri apostoli meritum vel principatus, deinde secuta iussione domini conciliorum venerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem nec ante dictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio) in propositione simili facile forma aliqua testaretur.87 sed potentissimus princeps ipsum quoque papam in colligenda synhodo voluntatem suam litteris demonstrasse significavit.88 a mansuetudine eius paginae postulatae sunt, quas ab eo directas constabat.89 has dari sacerdotibus sine tarditate constituit vel quidquid in eodem negotio actum scriptis.90 Romam ex diversis terrarum vel regionum partibus dei prosecutione perventum est.91 Et dum venerabili collectione de incipiendo haberetur negotio, prout poscebat causa, tractatus, sanctus papa Symmachus basilicam Iuli, in qua pontificum erat congregatio, prout habuit cura caelestis, ingressus est et de evocatione synhodali clementissimo regi gratias rettulit et rem desiderii sui evenisse testatus est.92 causa ergo de sacerdotum animis, quae de concilio nondum firmato tristitiam ministrabat, abscissa est.93 auctoritatem ordini colligendo, sicut poscebant ecclesiastica statuta, in omnium qui ibidem convenerant episcoporum praesentia se dare professus est), sperans, ut visitator, qui contra religionem, contra statuta vetera vei contra regulas maiorum a parte cleri vel aliquibus laicis fuerat postulatus, ex ordinatione antistitum, sicut decebat sanctum propositum, prima fronte cederet) et omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redderentur et tanti loci praesul legaliter prius statui pristino redderetur et tunc veniret ad causam et si ita recte videretur, accusantum propositionibus responderet.94 Digna res Visa est maximo sacerdotum numero, ut allegatio mereretur effectum.95 decernere tamen aliquid synhodus sine regia notitia non praesumpsit: sed suggestio iusta prae legatorum neglegentia non meruit secundum vota responsum.96 iussus est regis praeceptionibus papa Synimachus ante patrimonii vel ecclesiarum quas amiserat receptionem cum inpugnatoribus suis in disceptatione confligere.97 qui potestatis suae privilegia, quae pro conscientiae quantum iuste aestimamus emendatione summiserat, nec hac voluit vice resumere.98 Sed dum esset synhodus in Hierusalem basilica Sessoriani palatii constituta, aliquibus sacerdotibus visum est, ut libellus, quem accusatores paraverant, qui cottidie seditionibus appellabant, susciperetur a synhodo.99 in quo suscepto duo erant, quae vel veritati inimica essent vel ipsi, quantum ostenditur, conventus ecclesiastico proposito repugnare.100 unum quia dicebant crimina memorati superius Symmachi papae aput regiam constitisse notitiam.101 quod falsum esse claruit: non enim quasi novam causam audientiae commisisset, si eius conscientia convictum de errore solam sciret expectare sententiam.102 aliud quod per servos de his quae obiciebant se eum loquebantur posse convincere, addentes, ut ipse mancipia traderet, quibus, quantum illi adserebant, posset in iudicatione superari.103 quae res canonibus et ipsis publicis erat legibus inimica, cum patrum statuta sanxissent, ut quos ad accusationem leges saeculi non admittunt, his dicendi in cognitione vel adsequendi aliquid deneganda esset licentia).104 Et dum inter ista quae essent facienda tractantur, praefatus papa ut causam diceret occurrebat atque veniens ab inruentibus turbis aemulorum suorum ita tractatus est, ut multis presbyteris qui cum ipso ierant per caedem ipsa mortis fuisset occasio et recentium adhuc vestigia vulnerum in̅l̅.105 v̅.106 co̅m̅.107 Arigernus et sublimes viri Gudila et Bedeulfus maiores domus regiae perspexissent, quod se unde egressus fuerat ad beati Petri apostoli saepta convexerit.108 His ita actis et rebus varia confusione turbatis iterum nos ad iustitiam contulimus principalem, scientes divinitate propitia regere dominum, quem ad Italiae gubernacula ipsa providerit.109 cuius mansuetudini omnia per relationis seriem sic ut res poscebat ingessimus, intimantes etiam saepe nominatum papam post caedem, cui subiacuerat cum suis, si voluntatem rursus haberet exeundi ad iudicium, fuisse commonitum, sed adlegasse eum per directos episcopos mandatis canonibus se invitis cessisse, sed dum affectu purgationis suae culmen humiliat, quantis periculis paene fuisset oppressus.110 dominum regem habere potestatem quod vellet faciendi; se interim iustitiae renitentem statutis canonicis non posse conpelli.111 Ad haec serenissimus rex taliter deo adspirante respondit: in synhodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda praescribere hec aliquid ad se praeter reverentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere: committens etiam potestati pontificum, ut, sive propositum vellent audire negotium sive nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo venerandi provisione concilii pax in civitate Romana Christianis omnibus . . . . . . . . . . quae cum iuste offertur, dei mandata conplentur, Italiae suadere rectorem agnoscentem nullum nobis laborem alium remansisse nisi, ut dissidentes cum humilitate propositi nostri ad concordiam hortaremur.112 quia unum tantae rei restabat, unde deo pareremus et sanctae principis voluntati, invitavimus senatum amplissimum quali oportuit legatione destinata monentes et iustruentes: causas dei ipsius esse iudicio committendas qui valet corpus occidere et animam mittere in Gehennam ), qui dicit: 'mihi vindictam et ego retribuam', apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta: cogitare prudentes viros oportere, quanta inconvenienter et praeiudicialiter in huius negotii principiis contigissent: et nos viam per hanc quam ipsi vocabant remissionem peccatis non aperire, sed claudere, qui quod dicebatur maiori iudici servabamus instruentes eos, quia per nos illis Christus innotuit: non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris, maxime quia in causa praefata multi se dignabantur cognoscere et deo satisfacere, quos error involverat, et quia non poterant plura sub hac occasione ecclesiae membra dispergi, sed magis per mansuetudinem sustineri, sicut boni nos operis Paulus magister instruxerat, dicens sanandos esse plurimos per patientiam et doctrinam: et quicumque putantur rei et gravibus peccatis involuti, quamvis nullus est qui delicto careat, sicut Iohannes testatur apostolus: 'si dicam, quod peccatum non habeo, mendax sum'), hos tamen magis pressuris hominum sustentari et per terrenas passiones iudicia divina suspendi, maxime cum illa quae praemisimus inter alia de auctoritate sedis obstarent, quia quod possessor eius quondam beatus Petrus meruit, in nobilitate possessionis accessit et claritatem veterem novis dat de Christi dote rectoribus clamantis scriptum esse per prophetam ex persona dei: 'numquid non valet manus mea ad consumendum eos qui erraverunt?' haec eadem saepissime, sicut oportuit, commonentes, ut habita intentione discederent et factum nostrum, quod deus inspiraverat iuxta mandatum principis, non discuterent, sed sequerentur, sicut decebat ecclesiae filios, nec sub hac intermissione causa penderet et crescerent ecclesiae detrimenta, cui res poscebat cum festinatione succurri et nobis huius celeritatis et illis oboedientiae necessitas inminebat, maxime cum omnem paene plebem cernimus eius communioni indissociabiliter adhaesisse, cuius nos non modica cura stimulabat, ne in aliquo laberetur errore.113 Quibus allegatis cum dei nostri obtestatione decernimus harum necessitatum vel religionum consideratione adstricti et caelesti, perpensis omnibus quae in causa erant, inspiratione secreti: Symmachus papa sedis apostolicae praesul ab huiusmodi propositionibus inpetitus quantum ad homines respicit, quia totum causis obsistentibus superius designatis constat arbitrio divino fuisse dimissum, sit inmunis et liber et Christianae plebi sine aliqua de obiectis obligatione in omnibus ecclesiis suis ad ius sedis suae pertinentibus tradat divina mysteria, quia eum ab inpugnatorum suorum petitione propter superius designatas causas obligari non potuisse cognovimus.114 unde secundum principalia praecepta, quae nostrae hoc tribuunt potestati, ei quidquid de ecclesiasticis intra sacram urbem Romam vel foris iuris est, reformamus: totam causam dei iudicio reservantes universos hortamur, ut sacram communionem, sicut res postulat, ab eo percipiant et dei et animarum suarum meminerint, quia ipse et amator pacis est et ipse pax est qui monet: 'pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis' et in quacumque civitate pacem esse confirmandam adfirmans beatos esse pacificos.115 haec quicumque ex instructione nostra, quod non aestimamus, vel non admittit vel retractari posse crediderit, videat, quia in divino iudicio contemptus sui rationem est, sicut de deo confidimus, redditurus.116 De clericis memorati papae, qui ab episcopo suo ante tempus aliquod contra regulas discesserunt et schisma fecerunt, hoc fieri decrevimus, ut hos satisfacientes episcopo suo misericordia subsequatur et officiis ecclesiasticis se congaudeant restitui, quia dominus et redemptor .117 noster oves perditas ab errore laetatur inventas et super prodigum filium paternam liberalitatem caelestis medicator adcommodat.118 quisquis vero clericorum post hanc formam a nobis prolatam quocumque sacrati deo loci in ecclesia Romana missas celebrare praesumpserit praeter conscientiam papae Symmachi dum vivit, statutis canonicis velut schismaticus percellatur.119 ista nos sufficiat cum dei notitia sincere protulisse.120 1. Laurentius episcopus ecclesiae Mediolanensis huic statuto nostro, in quo totam causam dei iudicio commisimus, subscripsi 2. Petrus episcopus ecclesiae Ravennatis huic statuto nostro, in quo totam causam dei iudicio commisimus, subscripsi 3. Felix episcopus ecclesiae Interamnatis subscripsi 4. Benignus episcopus ecclesiae Aquae vivae subscripsi 5. Maximus episcopus ecclesiae Bleranae subscripsi 6. Aemilius episcopus ecclesiae Soranae subscripsi 7. Maximus episcopus ecclesiae Ticinensis 8. Cassianus episcopus ecclesiae Mutinensis subscripsi 9. Gerontius episcopus ecclesiae Ficuclensis subscripsi 10. Stephanus episcopus ecclesiae Venusinae subscripsi 11. Laurentius episcopus ecclesiae Boensis subscripsi 12. Fortunatus episcopus ecclesiae Fulginensis subscripsi 13. Mercurius episcopus ecclesiae Sutrinae subscripsi 14. Stephanus episcopus ecclesiae Neapolitanae subscripsi 15. Hilarus episcopus ecclesiae Tempsanae subscripsi 16. Maximilianus episcopus ecclesiae Perusinae subscripsi 17. Innocentius episcopus ecclesiae Ferentinatium subscripsi 18. Concordius episcopus ecclesiae Misenatium subscripsi 19. Vitalis episcopus ecclesiae Fundanae subscripsi 20. Castus episcopus ecclesiae Portuensis subscripsi 21. Aristus episcopus ecclesiae Ostiensis subscripsi 22. Martyrius episcopus ecclesiae Terracinensis subscripsi 23. Victor episcopus ecclesiae Lunensis subscripsi 24. Asterius episcopus ecclesiae Aquinatis subscripsi 25. Chrysogonus episcopus ecclesiae Albanensis subscripsi 26. Amantius episcopus ecclesiae Potentinae subscripsi 27. Romanus episcopus ecclesiae Nomentanae subscripsi 28. Ursus episcopus ecclesiae Reatinae subscripsi 29. Cresconius episcopus ecclesiae Tudertinae subscripsi 30. Innocentius episcopus ecclesiae Mivanatum subscripsi 31. Iohannes episcopus ecclesiae Spolitinae subscripsi 32. Eustasius episcopus ecclesiae Cremonensis subscripsi 33. Laurentius episcopus ecclesiae Bergomatis subscripsi 34. Eucarpus episcopus ecclesiae Meresapae subscripsi 35. Rufentius episcopus ecclesiae Eugnatinae subscripsi 36. Serenus episcopus ecclesiae Nolanae subscripsi 37. Martianus episcopus ecclesiae Aecanae subscripsi 38. Eutychius episcopus ecclesiae Tranensis subscripsi 39. Fortunatus episcopus ecclesiae Agninae subscripsi 40. Paschasius episcopus ecclesiae Vulturnensis subscripsi 41. Innocentius episcopus ecclesiae Forosemproniensis subscripsi 42. Felix episcopus ecclesiae Nepesinae subscripsi 43. Hilarus episcopus ecclesiae Tempsanae subscripsi 44. Innocentius episcopus ecclesiae Tifernatium Tiberinorum subscripsi 45. Severinus episcopus ecclesiae Tundaritanae subscripsi 46. Silvinus episcopus ecclesiae Veliternae subscripsi 47. Sebastianus episcopus ecclesiae Suranae subscripsi 48. Mercurius episcopus ecclesiae Gabinatium subscripsi 49. Felix episcopus ecclesiae Atellanae subscripsi 50. Rusticus episcopus ecclesiae Buxentinae subscripsi 51. Propinquus episcopus ecclesiae Tridensis subscripsi 52. Adeodatus episcopus ecclesiae Formianae subscripsi 53. Bonifatius episcopus ecclesiae Cameritanae subscripsi 54. Fortunatus episcopus ecclesiae Suessanae subscripsi 55. Iucundus episcopus ecclesiae Augustanae subscripsi 56. Tigridius episcopus ecclesiae Tauritanae subscripsi 57. Vaticanus episcopus ecclesiae Ceneliensis subscripsi 58. Iohannes episcopus ecclesiae Ariminensis subscripsi 59. Proculeianus episcopus ecclesiae Saepinatis subscripsi 60. Candidus episcopus ecclesiae Tiburtinae subscripsi 61. Aprilis episcopus ecclesiae Laterianae subscripsi 62. Asellus episcopus ecclesiae Populoniensis subscripsi 63. Memor episcopus ecclesiae Canusinae subscripsi 64. Colonicus episcopus ecclesiae Foroclaudiensis subscripsi 65. Helpidius episcopus ecclesiae Volaterranae subscripsi 66. Iohannes episcopus ecclesiae Turritanae subscripsi 67. Adeodatus episcopus ecclesiae Silvae Candidae subscripsi 68. Venerius episcopus ecclesiae Pellensium subscripsi 69. Iustus episcopus ecclesiae Signinae subscripsi 70. Rogatus episcopus ecclesiae Tauromenitanae subscripsi 71. Vindemius episcopus ecclesiae Antiatinae subscripsi 72. Servusdei episcopus ecclesiae Feraenae subscripsi 73. Augustus episcopus ecclesiae Liparitanae subscripsi 74. Probus episcopus ecclesiae Carmeianensis subscripsi 75. Valentinus episcopus ecclesiae Amiterninae subscripsi 70. Dulcitius episcopus ecclesiae sancti Anthimi subscripsi
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, ACTA SYNHODORVM HABITARVM ROMA A. CCCCXCVIIII. DI. DII, , I. ACTA SYNHODI A. CCCCXCVIIII. <<< >>> III. ACTA SYNHODI A. DII.
monumenta.ch > Cassiodorus > I. PRAECEPTIO REGIS III MISSA AD SYNHODUM PER GERMANUM ET CAROSUM EPISCOPOS.