monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. PRAECEPTUM REGIS THEODERICI. (a. 507 (vel 508) Mart. 11)
Cassiodorus, Variae, EPISTVLAE THEODERICIANAE VARIAE, , VIII. GELASIUS QUINIGESIO ET CONSTANTINO EPISCOPIS. <<<    

Cassiodorus, Variae, EPISTVLAE THEODERICIANAE VARIAE, VIIII. PRAECEPTUM REGIS THEODERICI. (a. 507 (vel 508) Mart. 11)

1 Domitori orbis, praesuli et reparatori libertatis senatui urbis Romae Flavius Theodericus rex.2 Pervenit ad nos, patres conscripti, de ecclesiae missa utilitate suggestio et nostrae mansuetudinis grata sacri coetus vestri ordinatio corda pulsavit.3 et licet post venerabilem synodum ad huiusmodi decreta vestri sufficiat ordinatio sola iudicii, tamen pro vestra huiusmodi praesentibus oraculis dedimus consultatione responsum, ut nulli fas sit ecclesiae cuiuslibet antistiti sub qualibet alienatione de proprietate contractus.4 usumfructum plane suum cui salva voluerint aequitate praestabunt.5 neque enim frustrari [debet] sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis debita omnibus vel statui ecclesiae res delata.6 quid enim tam profanum est quam ut in hac largientis parte violetur arbitrium, dum quod ad ecclesiam quisque voluit pertinere, privatae sibi vindicent pro usufructu rei personae contractum.7 ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit et ultra usumfructum rem tenero cupit episcopo vel clero largiente, alienata res protinus cum fructibus a venerando praesule vindicentur.8 et cetera.9 Data V idus Martias Ravenna Venantio v̅.10 c̅.11 consule.
Cassiodorus HOME