monumenta.ch > Cassiodorus > V. GELASIUS ERELEUVAE. (a. 496)
Cassiodorus, Variae, EPISTVLAE THEODERICIANAE VARIAE, , IIII. GELASIUS HERELEUVAE REGINAE. <<< >>> VI. GELASIUS THEODERICO REGI. (a 496)
Cassiodorus, Variae, EPISTVLAE THEODERICIANAE VARIAE, V. GELASIUS ERELEUVAE. (a. 496)
1 Felicem et Petrum Nolanae ecclesiae clericos surripere potuisse sensibus vestrae sublimitatis admiror, ut contra divinas humanasque leges ecclesiastica privilegia respuentes suppresso nomine clericali ad iudicia publica convolarent, quando imperialibus constitutis inter huiusmodi personas quicquid sedes apostolica censuisset, decretum fuerit oportere servari, non solum domno filio meo, magnifico regi illudentes, veluti laici contra proprium praecepta regia deposcerent sacerdotem, sed etiam adhibitis barbaris sub nomine domus vestrae in eiusdem praesulis sui perniciem necemque saevierint, cum iustis ex causis ante convicti, quod ecclesiasticam pecuniam reddere cogerentur, magna sit eis sui humanitate pontificis quantitas relaxata.2 quia ergo pervidet vestra sublimitas etiam in apostolicae sedis contumeliam eos fuisse progressos, officio meae salutationis accepto precamur, ut privilegia beati apostoli Petri, quae divinis humanisque legibus concessit antiquitas, nulla patiamini subreptione convelli.
Cassiodorus HOME