monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. EDICTUM. (a. 535/536)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536) <<<    

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XXVIII. EDICTUM. (a. 535/536)

1 Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut humanum possit animum comprobare? nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet.2 data est provinciis in regis nostri laudem penuria: steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci.3 minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum.4 gaudete, provinciae, malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat adversis.5 en pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis.6 Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia et Liguria vestra, sicut vos retinere necesse est, Burgundionum incursione quateretur gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii tamquam solis ortus fama radiavit.7 expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit, quando illum cognovit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probaverat singularem.8 quotiens se optavit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret adverso, cuius licet praesentiam relevatus evaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? Nam mox ut Gothi ad belli studium genuina se fortitudine contulerunt, ita prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: divini aequitate iudicii, ut in ipsis campis praedo corrueret, quos vastare praesumpsit.9 exulta, adversariorum cadaveribus ornata provincia: acervum ride funerum, quem inimicorum exitio constat effectum.10 nunc melius culta Liguria, cui negato fructu segetis messis provenit hostilis: nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter optulisti.11 His additur Alamannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum iunxisset et exitum quasi salutaris ferri execatione purgata, quatenus et male praesumentium vindicaretur excessus et subiectorum non omnino grassaretur interitus.12 possem quidem vobis dinumerare, quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani animi ad vestra felicia festinantes illud nos tantum dicere cupitis, quod ad vos specialiter pertinere sentitis.13 Redeamus ergo ad suave principium, quando qui vos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere: nam qui perculit hostem provinciae, et famem iussit exire.14 o certamen toto orbe praedicandum! contra indigentiam saevam gloriosi principis pugnat humanitas, cuius vere castra sunt horrea referta, quae si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica, sed quia magis aperuit, saevientem adversariam mox fugavit.15 Nescio quae principis nostri bella mundus potius ammiretur: ego tamen dicam quod sentio.16 in usum est viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanam virtutem esse constat vicisse penuriam.17 verum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia praestitisset.18 Ioseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse pretium, ut suae subventionis avidus se potius venderet alimonia mercaturus.19 quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus quam potuit flere captivus! credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satisfaceret et periclitanti populo subveniret.20 pace tanti patris dixerim: quanto praestantius est libertate salva frumenta vendere et propter indigentiam tributa laxare! Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit et pretium quod vos oblectet imposuit.21 vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum possessor invenire non possit ad denos.22 ordinem rerum saeculi mutavit humanitas: nos iubemur vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare.23 o novum praedicationis eventum! affectu damni et negotiatio provenit et votum est vendenti magis perdere, ut quaestum comparans debeat invenire.24 talia profecto regem decet tractare commercia: talem convenit nundinationem exercere pietatem, ut tunc minus adquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre.25 Libet referre, qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit quantum sufficere credidit et nunc iterum postulata geminavit.26 verecundum vobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reservaret humanitas: non audita despexit, quando ipse visa testatus est.27 felix illa calamitas, quae prius miserantem reperit testem, ut post districtum iudicem non haberet.28 gaude igitur, assuete iam bono Ligur: in usu tuo secunda venerunt: nam collatos tibi Aegyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis et libertatis praemia non amittis: immo illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus.29 Adhuc te praedictum ornat exemplum: adhuc est in qua parte superetur.30 legitur enim Ioseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse.31 quid mirum, si natura compellente proximis suis humanior visus est extitisse? hic autem cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis visus est praestitisse germanis.32 breviter dicantur effusa: hinc bona sua discat universitas, quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis.33 sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem iussionis ad vos perveniat munificentia principalis.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536) <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. EDICTUM. (a. 535/536)