monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538) <<<     >>> XXV. AMBROSIO V̅· T̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XXIIII. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)

1 Data pridem iussione censuimus ut Histria vini, olei vel tritici species, quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter dirigeret mansionem.2 sed vos, qui numerosa navigia in eius confinio possidetis, pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos studeatis sub celeritate portare.3 similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum.4 estote ergo promptissimi ad vicina, qui saepe spatia transmittitis infinita.5 Per hospitia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis.6 accedit etiam commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum.7 nam cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amoenissima fluviorum.8 carinae vestrae flatus asperos non pavescunt: terram cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, quae frequenter inpingunt.9 putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum non videri.10 tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consuerunt et condicione mutata pedibus iuvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt et pro pavore velorum utuntur passu prosperiore nautarum.11 Iuvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas esse perspeximus.12 Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum.13 hic vobis aquatilium avium more domus est.14 nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas.15 Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura protulit, sed hominum cura fundavit.16 viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non iuvatur.17 Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur.18 paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit.19 unus cibus omnes reficit, habitatio similis universa concludit, nesciunt de penatibus invidere etx sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum esse constat obnoxium.20 In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis.21 moneta illic quodammodo percutitur victualis.22 arti vestrae omnis fluctus addictus est.23 potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus.24 Proinde naves, quas more animalium vestris parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut, cum vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere temptaverit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere potestis itineris.
Cassiodorus HOME