monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) <<< >>> XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)
1 Expensae publicae diversa temporum varietate titubantes hac ratione se poterunt continere, si proventum locorum sequatur salubritas iussionum.2 illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior.3 nam si indicatur quod sterilitas ieiuna denegavit, tunc et provincia laeditur et effectus optabilis non habetur.4 commeantium igitur attestatione didicimus Histriam provinciam a tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, divino munere gravidam vini, olei vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari.5 et ideo memoratae species in tot solidos datae pro tributaria functione vobis de praesenti prima indictione reputentur: reliqua vero propter sollemnes expensas relinquimus devotae provinciae.6 Sed quoniam nobis in maiore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio uberrime debeant congregari.7 frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis damna sentire, eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor ereptus est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse.8 quanto vero melius est parere dominis quam praestare longinquis et debita fructibus solvere quam ementum fastidia sustinere! Prodimus etiam amore iustitiae quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non gravamur.9 est enim proxima nobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate largatis omnis fructus optabili fecunditate profluxit.10 quae non immerito dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimie et deliciosa digressio.11 fruitur in septentrione progressa caeli admiranda temperie.12 Habet et quasdam, non absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas concavitates ingrediens in faciem decoram stagni aequalitate deponitur.13 haec loca et garismatia plura nutriunt et piscium ubertate gloriantur.14 Avernus ibi non unus est.15 numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae, quibus etiam cessante industria passim ostrea nascuntur iniussa.16 sic nec studium in nutriendis nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis.17 Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita, ut hinc appareat, qualia fuerint illius provinciae maiorum iudicia, quam tantis fabricis constat ornatam.18 additur etiam illi litori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis vindicat naves.19 et ditat magna ubertate cultores.20 reficit plane comitatenses excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis et quod illic nascitur, paene totum in urbe regia possidetur.21 praestet nunc copias suas sponte magis devota provincia: amplius pareat, dum speratur, quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur.22 Sed ne aliqua iussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium virum experientissimum et magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum praesenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis iniunctum esse cognoscit.23 nunc procurate quae iussa sunt.24 vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis iussionem.25 Pretia vero vobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis praesentium gerulus nativitatis modum missa relatione suggesserit.26 taxari enim aliquid non potest iuste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari.27 inaequalis est quippe arbiter, qui sententiam mittit in cassum et mali sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) <<< >>> XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)
monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 537/538)