monumenta.ch > Cassiodorus > XX. THOMATI ET PETRO V̅V̅· C̅C̅· ARCARIIS SENATOR P̅P̅O̅. (a 536)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 535/536) <<< >>> XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XX. THOMATI ET PETRO V̅V̅· C̅C̅· ARCARIIS SENATOR P̅P̅O̅. (a 536)
1 Retinetis mecum, fidelissimi viri, sanctum Agapitum urbis Romae papam, cum ad Orientis principem legationis gratia mitteretur iussione regia, datis pignoribus a vobis tot libras auri facto pittacio sollemniter accepisse, ut cui providus dominator iussit, ad subitum eius etiam urgeret egressum.2 primum quidem benigne praestitit qui in necessitate mutuas pecunias dedit: sed quanto gloriosius fecit etiam illud largiri, quod cum gratiarum actione potuisset offerri! Victa est sine damno necessitas: manus papae dabat quod eius substantia non habebat et iter illud est indemne redditum, quod donis constat expletum.3 quale, rogo, videbatur antistitem petentibus profundere et ecclesiam nulla detrimenta sentire? distributor fuit potius quam donator, quia necesse est illi applicari, de cuius facultatibus videbatur expendi.4 quid non agat apud pium principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? Quapropter nostra praeceptione commoniti et regia iussione securi sanctorum vasa cum obligatione chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut lucrose reddita celeriter impetrare videantur optata: referantur manibus levitarum ministeria toto orbe narranda: donetur quod proprium fuit, quando iuste per, largitatem recipit quod sacerdos legibus obligavit.5 Superatum est exemplum quod in historia nostra magna intentione retulimus.6 nam cum rex Alaricus urbis Romae depraedatione satiatus apostoli Petri vasa suis deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione cognovit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperavit, ut cupiditas, quae depraedationis ambitu admiserat scelus, devotione largissima deleret excessum.7 sed quid mirum, si reverenda sanctorum diripere noluit, qui tanta se urbis vastatione ditavit? Rex autem noster religioso proposito reddidit vasa, quae iure pignoris propria videbantur effecta.8 et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus.
Cassiodorus HOME