monumenta.ch > Cassiodorus > XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅.
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX. <<<     >>> XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 535/536)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅.

1 Regius apparatus sicut neglegentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum, quia praemium est vitae domino vidente servire, cui nec culpa celari nec bonum possit abscondi.2 quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum, videre indicia diligentiae, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus cum trabium mobilitate non tremere viamque sic conficere, ut omnia probentur animo convenisse! militiam vestram transcenditis, si rerum domino placere possitis.3 nam cui nos parere contendimus, magnus provectus est si mereamini ad eius placidos venire conspectus.4 Quocirca iter Flaminiae rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interiectione coniungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis enudate.5 paraveredorum adseriptus numerus procuretur cum electa qualitate membrorum: annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur, quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis.6 res una subtracta cuncta deformat et totum deesse creditur, ubi vel minima querela asperitas commovetur.7 Species praeterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite.8 nam quid proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione peccare? pareant provinciales ammoniti: civitates singulae declarata brevibus subministrent.9 nam quotiens laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur.10 cogitate etiam, quod praesens facta vestra diiudico: aut gratias vobis domini gaudens reddo aut commonitionem principis iratus attribuo.11 agite ergo, ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quos culpis vestris offendero.12 persolvat mihi potius gratiam universus exercitus.13 magna vobis erit gloria et me securum reddere et tantorum bona iudicia meruisse.
Cassiodorus HOME