monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XVI. CANONICARIA. (a. 557 ante Sept. 1) <<< >>> XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅.
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.
1 Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur.2 plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum.3 quis novit cum qua gente confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit adire.4 quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca circumiecta muris fovearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus.5 cur, nefandi homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare.6 Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum collocutione gratulatur et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur.7 amicum est autem crimini velle nesciri et qui vias suas occulit, conscientiam prodit.8 proinde in usus generales itinera prisca revocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur.9 ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis.
Cassiodorus HOME