monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. CANONICARIA. (a. 557 ante Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XV. MAXIMO V̅· C̅· CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) <<<     >>> XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XVI. CANONICARIA. (a. 557 ante Sept. 1)

1 Tempus ammonet humanis rebus indesinenter accommodum, dum res nobis etiam asperas captata semper opportunitate conciliat, ut illationum fiscalium curam annua festivitate reparemus, quando rei publicae ordo tali consistere cernitur instituto.2 et merito votivum, quod pro cunctorum utilitate praestatur.3 diligenda sunt ista, unde res publica videtur esse firmissima, quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur.4 Quapropter magna est quolibet tempore monstrata devotio, sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur.5 praebeant igitur possessores stipendia suae gratiae profutura.6 debitum siquidem quod non potest evitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum.7 Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam in dioecesi tua possessorem tq praecipimus ammonere, ut trina illatione servata assem tributarium devotus exsolvat, quatinus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum nec iterum remissione protelata quisquam se dicat esse praeteritum.8 nullus quantitatem iustae ponderationis excedat sitque libra iustissima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi.9 Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra sollemniter destinabis, ut totius erroris obscuritate detersa rationibus publicis veritas elucescat.10 sed quo facilius possis iuvante deo quae sunt statuta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores praecipimus imminere, quatinus quod agnoscis iussum, inculpabiliter sortiatur effectum.11 cave ergo ne te aut improbae redemptionis aut torpentis desidiae culpa respiciat et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis.
Cassiodorus HOME