monumenta.ch > Cassiodorus > XV. MAXIMO V̅· C̅· CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) <<< >>> XVI. CANONICARIA. (a. 557 ante Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XV. MAXIMO V̅· C̅· CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
1 ( 537) Scyllaceum prima urbium Bruttiorum, quam Troiae destructor Ulixes legitur condidisse, inrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones eius cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere.2 civitas supra sinum Hadriaticum constituta in modum botryonis pendet in collibus, non quod difficili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et caerula maris terga respiciat.3 Haec nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi Ventura dies non praemittit auroram, sed mox ut oriri coeperit, lampadem suam vibrans fulgor ostendit.4 gaudentem respicit Phoebum: propria illic luminis claritate resplendet, ut ipsa magis solis putetur esse patria Rhodi opinione superata.5 fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione donata apricas hiemes, refrigeratas sentit aestates et sine aliquo maerore transigitur, ubi infesta tempora non timentur.6 hine et homo sensu liberior est, quia temperies cuncta moderatur.7 Patria siquidem fervens leves efficit et acutos, frigida tardos et subdolos: sola temperata est, quae mores hominum sua qualitate componit.8 hinc est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos sensus ad contemplativam partem felici largitate praeparavit.9 numquid enim tale est corpori aquas caenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? sic animae vigor oneratur, dum spiritu graviore comprimitur.10 subiacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia caelestis animae substantia ad infecta et purissima quaeque laetatur.11 Fruitur marinis quoque copiosa deliciis, dum possidet vicina quae nos fecimus claustra Neptunia: ad pedem siquidem Moscii montis saxorum visceribus excavatis fluenta Nerei gurgitis decenter immisimus, ubi agmen piscium sub libera captivitate Iudentium et delectatione reficit animos et ammiratione mulcet optutus.12 currunt avidi ad manus hominum et antequam cibi fiant, escas expetunt.13 pascit homo delicias suas et dum habet in potestate quod capiat, frequenter evenit, ut repletus omnia derelinquat.) Spectaculum quoque pulchre laborantium non adimitur in civitate sedentibus.14 cernuntur affatim copiosae vindemiae, arearum pinguis tritura conspicitur, olivarum quoque virentium vultus aperitur.15 non eget aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspicere.16 hoc quia modo non habet muros, civitatem credis ruralem, villam iudicare possis urbanam et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata.17 Hanc dum frequenter invisere desiderant commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate civitatis in paraveredorum et annonarum praebitione proprii cives fatigantur expensis.18 quapropter nc laedat urbem amoenitas sua aut res praeconii fiat causa dispendii, paraveredorum et annonarum praebitionem secundum evectiones concessas in assem publicum constituimus imputari.19 Pulveratica quoque iudicis funditus amputantes trium tantum etiam dierum praesulibus annonas praeberi secundum vetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate vecturis.20 leges enim administrantes remedio, non oneri esse voluerunt.21 qua de re aequitatis intuitu civitas nostra relevare iudiciarium est, quod tibi referimus, non remissum.22 vive iuvante deo iustitia saeculi et securitatis gaudio singulari.23 alii dicant insulas, ego habitationes tuas appellem potius Fortunatas.
Cassiodorus HOME