monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XIII. EDICTUM. (a. 533/537) <<<     >>> XV. MAXIMO V̅· C̅· CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)

1 Regenses cives ultimi Bruttiorum, quos a Siciliae corpore violenti quondam maris Impetus segregavit, unde civitas eorum nomen accepit divisio enim (ῥήγιον Graeca lingua vocitatur, iniqua suggerunt exactorum se praesumptione fatigari, implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere.2 est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa vindemiis: segetibus adversa, sed olivis accommoda: et ideo cultura eius omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non valet superne nascentia.3 tergore illic ager nudus industria potius quam natura vestitur.4 Nam Palladiae silvae viriditate contegitur qui in solo aridissimus approbatur.5 talibus enim locis illa proficiunt, quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt.6 segetes rigantur, ut vivant et condicione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur.7 quanta seges est, quae manu colitur? raro illic ab area venit umeris gravatus agricola, ut non messes in horreis colligere, sed vix possit aliquos cophinos de summa ubertate complere.8 In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia holus illic omne saporum est dum marina inroratione respersum: quod humana industria fieri consuevit, hoc cum nutriretur accepit. contra Maronis ) autem sententiam intiborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem vitri aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur.9 His victualibus, si vis nosse, regio illa fecunda est: nam et marinis deliciis copiosa iucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum atque infernum, insertis frontibus adunatum, delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui volubilitate perducit.10 necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse defluere.11 Exormiston quoque, inter pisces regium genus, compar murenis corpore, sed colore distans, naribus setosis, colostrea delicatitudine praeditum, oleoso ac suavi liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo aut immemor reversionis aut teneritudine summa mollitus nequit undis elevantibus contraria obluctatione demergere.12 fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte devitans et hinc viribus destitutus redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur.13 hic plane tantae dulcedinis esse dinoscitur, ut ei nemo piscium comparetur.14 Haec sunt in litore Regino quae diximus, quod non alio referente cognovimus, etsi visuali probatione retinemus.15 quapropter laridi atque tritici species nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur.16 deinde sufficere debet defensio veritatis et testimonium iudicis, quia nimis execrabile malum est, si, cum aliud noverit conscientia, aliud lingua decernat.17 additur etiam quod tantis commeantium fatigatur adventibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset vel quod apud ipsam nasci posse constaret.
Cassiodorus HOME