monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 536/537) <<<     >>> VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

1 Novum genus videtur esse compendii postulantes adquirere et praestantes nulla damna sentire.2 nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio: ceditur sine imminutione et nomen habet munificentiae quod iura domini nescit exire.3 Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa provincia constitutarum, quas brevis subter conscriptus eloquitur, exactorum suggerit enormitate vexari.4 desiderans sine aliqua imminutione publicae utilitatis inferre se debere nostris arcariis debitam functionem.5 quod nos, qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili satisfactione solvantur, libenter annuimus, quia hoc est bona desideria suspendere quod illicita perpetrare.6 Qua de re spectabilitas tua commonitis curialibus vel compulsoribus nec non et his, quorum interesse cognoscit, ab illa indictione praedictis casis exactionem facies sub hac condicione removeri, ut, si intra illas kalendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra provinciam sollemnis exactio peragatur, minus ne, si fidem suae promissionis arcariorum apochis probaverit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur, quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo probantur offerri.7 grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio et hoc devotum facere, quod vix poterat coactus implere.8 atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret et sibi damna competentibus illationibus abrogaret! ipse enim imminentem necessarium facit, qui sollemnia praeboro distulerit.
Cassiodorus HOME