monumenta.ch > Cassiodorus > VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 536/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<<     >>> VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 536/537)

1 Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis, quando sinistros casus corrigunt, qui praestare prosperrime censuerunt.2 nam quemadmodum ferret nudus saevam barbariem et districtum principem, quando spoliatus iure negat quod affluens inferre didicerat? atque ideo illi vel illi Sueborum incursione vastatis fiscum quintae decimae indictionis serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio.3 Unde oboedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero sollemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas quantitatem.4 cave ergo, ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post praedones.5 validas contra te apochas invenerunt: invictas securitates illis dedit calamitas sua: violentus abstulit quod quaerebas.6 cui nihil videtur relictum, a tributis constat esse liberatum.
Cassiodorus HOME