monumenta.ch > Cassiodorus > V. VALERIANO V̅· S̅· SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<< >>> VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, V. VALERIANO V̅· S̅· SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536)
1 Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur.2 sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate iunguntur, dum quoddam genus recti videatur esse propositi ab aequalitate discedi.3 Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus, civibus debemus gratiam communem, sed affectum filiis singularem: et tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena pignora praelata esse cognoscit.4 et ideo non est aliquid iniustum de patria plus esse sollicitum eo praesertim tempore, cum eius videamur periculis subvenire.5 plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus.6 Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus, Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta vastasse et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum.7 sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo artius quam vendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec exercitus laborans sustinere possit inopiam.8 Nolite igitur esse solliciti.9 evasistis exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus.10 sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum.11 continete ergo possessorum intemperantes motus.12 ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat.13 dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus, felicium votum est quod iubetur, ne rustici, agreste hominum ,genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferentur et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari.14 Quapropter ex regia iussione singulos conductores massarum et possessores validos ammonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quieta confundere.15 arripiant ferrum, sed unde agros excolant: sumant cuspides boum stimulos, non furoris.16 defensorum maxima laus est, si, cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere.17 Sit iudicibus vigor ex legibus: subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro iudicium quod semper expavit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius vocem praeconis exhorreat: fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur.18 sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si vobis sit communiter de civilitate consilium.19 nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes.20 est vobis competens pugna civilis.21 omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis.22 in annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare versutia.23 Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per iniuriam debeat subveniri.24 custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus.25 additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regiis nec divina domus videatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur.26 nunc ergo cum fratribus vestris studiose consurgite et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit re vera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse.27 quieta enim regere et ex usu administrare provincias homines vel mediocris intellegentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est illud magis regere, quod se relictum non potest continere.28 cessat enim nautarum in tranquillitate peritia nec nomen praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi.29 Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis adquirere et in omni parte vos laudabiliter iuvante domino custodire.30 meos autem ultra ceteros minime commendo, quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris desideramus laribus evenire.31 mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam.32 opto meis bene, sed quod possit esse commune, quia magnae iniustitiae genus est aliud sibi iudicem velle quam potest generalitas sustinere.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<< >>> VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
monumenta.ch > Cassiodorus > V. VALERIANO V̅· S̅· SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536)