monumenta.ch > Cassiodorus > II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a. (534 ante Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) <<< >>> III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a. (534 ante Sept. 1)
1 Gratias divinitati refero, quia et provinciales fecerunt quae monui et ego complevi omnia quae promisi.2 nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum nec ego pertuli tributarios indevotos.3 habemus utrimque quod in nobis diligere debeamus: illi repererunt affectuosos iudices, nos adquisivimus integerrimos praecones.4 agamus itaque deo praestante quod coepimus.5 possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conventu iustitiae tributa persolvam.6 Vobis autem commode repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris.7 probastis enim, quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre.8 non publicis, non privatis a me quisquam damnis afflictus est.9 discussorum terrores fecimus ignorari.10 nec extraordinaria quaesivimus, qui cuncta geri legibus optabamus.11 sed nec vos sitis in ea parte dissimiles.12 praesules imitatores esse dignitatis nostrae iura voluernnt, quibus paene eandem quam nobis iurisdictionem per provincias contulerunt.13 Nullum repudiat sequenda iustitia: omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa discesserit.14 cur accipiendi vota sectemur? nullam gloriam recipit qui dives vocatur: contra omni laude decoratur qui iustus edicitur.15 desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit.16 fasces accipimus, ut graves esse debeamus: tribunalia conscendimus, ut morum gradibus evehamur.17 Nil vile, nil cupidum iudices decet.18 claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt.19 alioquin expedit non videri quam cunctorum irrisione signari.20 omnes ergo, qui gremiorum celsa petimus, vitiorum humilia deseramus.21 sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata.22 aequat crimen omnes quos inquinat et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui iudicat.23 haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est.24 fateor aviditatem desiderii mei: cupio me vobiscum velle praedicari.25 Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse sollemnia.26 quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum cum dei iuvamine possessorem praecipimus ammonere, ut tributa indictionis tertiae decimae devota mente persolvat, quatenus trinae illationis moderamine custodito debitam rei publicae inferat functionem.27 tempora exactionum statuta serventur, ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis iniuria se ingemiscat exactum nec iterum sub turpi venalitate indutiarum largitas damnosa praebeatur.28 dilatio enim tributi maioris fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus evitatur.29 Expensarum quoque fidelem notitiam quaternis mensibus comprehensam consuetudine custodita ad scrinia nostra dirigere maturabis, ut totius erroris detersa caligine publici ratiocinii possit claritas apparere.30 nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur.31 et ut facilius possis deo auxiliante quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo consuetudinarie praecipimus imminere, quatinus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum.32 cave ergo, ne te imparem praestes nostris ammonitis, quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) <<< >>> III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
monumenta.ch > Cassiodorus > II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a. (534 ante Sept. 1)