monumenta.ch > Cassiodorus > I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. a. (534 ante Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
1 Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus iudicis destinatur, quoniam tanto plus aestimatur quis amare iustitiam, quanto ab illo frequentius constat auditam.2 per milites suos intellegitur iudex et sicut discipuli magistri scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt.3 praeceps non putatur observasse moderato, avarus paruisse non advertitur continenti: stultus prudentibus servisse non creditur.4 Periclitamur, fateor, in actionibus nostris, si vos mala intentione tractetis et, quod nulli accidit vestrum, alienum vitium nostrum celebratur obprobrium.5 sustinemus tales casus, quales nos in alios iudicare non possumus et lex, qua fruuntur cuncti, in nobis non potest custodiri.6 sed habemus iterum ex alia parte solacium, quod vestra bona nostra creduntur esse mandata et nobis otiosis adquiritur, quicquid gloriae vestris laboribus expeditur.7 Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris exaltat, dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur.8 una est sententia plebis tales esse iudices, quales vos contigerit approbari.9 et ideo magnopere cavendum est, ne ille de vobis incipiat iudicare, cuius vos opinionem contigerit ante lacerasse.10 ulciscitur poenis quod misistis in fabulis et tormentis vestris compensat, quod populus vulneratus exaggerat.11 quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat graviter irritasse! quapropter stude magis, ut nostra potius voce lauderis, quia sicut te potest iudicis vel sermo adversus deprimere, ita prosperrima sententia sublevare.12 Perge igitur per illam indictionem iuvante deo ad illam provinciam, cancellorum pompa decoratus et gloriosa gravitate praecinctus.13 absens cogita praesentis pudorem.14 nam quid debeas temptare vile, qui militas sub honore? fasces tibi iudicum parent et dum iussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reverendus adsumis.15 edicta nostra tu primus observa: ostende bonam te intendentibus viam.16 nam cuius est iudicis custodire mandata, si milites nostra videantur neglegere constituta? Reginam illam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili devotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque maleficas cohortes admittit.17 ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria.18 agmen habet blandissimum, arma suscipit ex talentis et per dulcedinem superat quos amara deceptione captivat.19 proinde ad utilitates publicas esto sollicitus: iniuncta morali compulsione procura.20 plus agit inculcator rationis quam possit exercere terribilis.21 persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso.22 sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis.
Cassiodorus HOME