monumenta.ch > Cassiodorus > XXXV. DELEGATORIA. (a 534 ante Dec. 24)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST. <<< >>> XXXVI. ANATOLICO CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XXXV. DELEGATORIA. (a 534 ante Dec. 24)
1 Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis ceteros antecellit? Observavit enim iugiter imperialibus iussis et ut reverentiam praetorianae sedis extolleret, tunc ad eius venit obsequium, quando vocabulum coepit habere praecipuum.2 tales ergo tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est.3 votivum non potest dici quod tristis suscipit.4 gravamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis.5 Quapropter experientia tua de illa provincia ex illatione tertia fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum provida deputavit antiquitas, sine aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis rationibus imputandos.6 sed cave venales moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii.7 qua enim poscentem ratione summoveas, si te actionis tuae qualitate constringas? honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime, qui militiae labore detinentur.8 tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis.
Cassiodorus HOME