monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT. <<<     >>> XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.

Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.

1 Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benivolentia commonetur.2 neque enim decet, ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri.3 et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti.4 non vos anxia mora suspendimus nec cruciabili dilatione fatigamus.5 unus sit finis sollicitudinis et laboris.6 nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet?
Cassiodorus HOME