monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM. <<< >>> XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.
1 Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vix potest invenire nobilitas.2 et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat, ut venerandis clarificatus aspectibus militaribus excubiis se gaudeat liberatum.
Cassiodorus HOME