1 Dignum est ut sequatur vota fidelium fructus laborum et superior gradus excipiat, quos gestarum rerum integritas affectata commendat.2 hinc est quod Ursum primicerium deputatorum atque Beatum primicerium Augustalium esse censemus: ut qui ad maiora provecti videntur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla.