1 Iuvat bene meritorum votis beneficiis respondere vicariis, ut devotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri.2 quapropter Heliodorus commentariensium fruatur officio.3 digne siquidem eius integritati committimus quae custodienda esse censemus.