monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR. <<< >>> XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.)
1 Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum provocemus vota cunctorum.2 demus igitur quae sunt iusta laboribus, ut provectu priorum invitemus corda sequentium.3 atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum, quem versutia nescivit exquirere, se gaudeat probis moribus invenisse.
Cassiodorus HOME