monumenta.ch > Cassiodorus > QUAE NATALE DOMINI FIUNT. (a. 534 ante Dec. 24)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XVI. LIGURIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) <<<     >>> XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR.

Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORI ANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT. (a. 534 ante Dec. 24)

1 Si hodierno die redemptionis invenimus vitale remedium, si caelesti beneficio panditur spes salutis, convenit etiam nos longo labore fatigatis gaudii deterre medicinam, ut superna bona quae periclitanti mundo collata sunt, generaliter sentiantur.2 alioquin piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere et humanitatis refugit affectum, qui dolorem non sequitur alienum.3 contra quanto se melius excitat de communione laetitia, quando incitamentum magnae alacritatis est plurimos videre gaudentes! Hinc est quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus suis indivisos esse voluerunt.4 quapropter unusquisque iuxta matriculae seriem tua designatione vulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradibus promotionis accedat.5 egrediatur unus, ut anteponat universos.6 totam sequentium seriem ad provectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit.
Cassiodorus HOME