monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. LIGURIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XV. LIGURIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) <<< >>> XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORI ANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT. (a. 534 ante Dec. 24)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XVI. LIGURIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534)
1 Studiose nos oportet erigere, quos statuit regalis pietas sublevare: nam quibus dominorum clementia voluit descendere, convenit his etiam subiectos de propria dignitate praestare.2 nuper mihi gratias retulistis, quod spem vobis bonorum quam fructum aliquem contulissem.3 invitastis me ad beneficia quia magna suscepistis gratulatione promissa.4 absolvimus votum iudicis obligati.5 quae fuerunt praedicta, nunc probantur impleta.6 Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo iudicis inchoare.7 hinc est, quod in ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos.8 et ideo nostra cura providebit, ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas, quia grave scelus esse iudicamus aut mensuras modum excedere aut libram aequissimi ponderis iustitiam non habere.9 Milites etiam sedis nostrae nec non exactores atque susceptores, a quibus gravia vobis inferri dispendia suspirastis, praeceptis nostris fecimus conveniri, ut deductis ad liquidum ratiociniis si quid fraudis potuerit inveniri, sine aliqua dilatione persolvant: quia hoc nostris temporibus profitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo.10 Nunc ad apparatum florentissimi exercitus vota convertite, universa sine querella vel tarditate aliqua procurantes.11 efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt iussa completis.12 laetus oboediat, quem causa generalitatis invitat.13 illa sola dolere debent dispendia, quae studio videntur cupiditatis imposita.14 nam quod pro rerum necessitate praecipitur, inde prudentum animus non gravatur.
Cassiodorus HOME