monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.) > XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM. > QUAE NATALE DOMINI FIUNT. (a. 534 ante Dec. 24) > XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 535/536) > XXIIII. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS. > XXXVIII. IOHANNI CANONICARIO TUSCIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534/535) > XVI. LIGURIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) > XXXII. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 510) > XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM. > XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , X. BEATO V̅· C̅· CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<< >>> XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA. (a 533/537)
1 Venalitas victualium rerum temporis debet subiacere rationi, ut neque in vilitate caritas nec in caritate vilitas expetatur, sed aequalitate perpensa et murmur ementibus et gravamen querulis negotiatoribus auferatur.2 Atque ideo trutinatis omnibus et ad liquidum calculatione collecta diversarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate summota definitarum rerum debeat manere custodia.3 si quis autem vendentium non servaverit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum multam a se noverit exigendam et fustuario posse subiacere supplicio, quatinus eum et damni metus terreat et praedicta poena vehementer affligat.
Cassiodorus HOME