monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533) <<<     >>> X. BEATO V̅· C̅· CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)

1 Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti, dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit, propositi nostri votum edictali tenore promisimus, ne iuvante deo quos securos esse cupimus vel de ipsa sollicitudine gravaremus.2 non enim est parvum tormentum adversum aliquid formidare venturum, dum semper gravius aestimatur emergere quod timetur.3 absit a nostris temporibus vel minima credulitas laesionis.4 reo iam vicinus est qui malus putatur, quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intraverit pectus apta suspicio.5 Quapropter dicatio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata.6 aptum est enim ab his iussa cognosci, quos decrevimus ammoneri.7 excitetur nunc amor omnium circa dominos felices, ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere.8 sponsiones autem nostras vos veras efficitis, si provincialibus aequabiliter praesidetis.9 diligite iustitiam, quae vos et amabiles faciat et gloriosum commodum sua participatione concedat.10 Scitote officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere.11 et ideo quam magnum est in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? iudicium quasi iuridicium cognoscite vocitatum.12 praesulem agere non decet quod alter accuset.13 quid timeat reus, cum viderit crimen in fascibus constitutum? sola malis illa tormenta sunt, si publica vota moribus suis sentiant esse contraria.14 dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda.15 Studete ergo nobiscum, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur.16 de remediis potius quam de laesione tractetur.17 grave malum est quemquam ad largienda iuris beneficia fieri et mixtum laesionibus inveniri.18 sic agite, ut, cum iustitia probata quaeritur, annus vester brevis esse videatur.19 honores vobis potius offerantur.20 necessitatem quippe ambitus amittetis, si provincialium vobis vota societis.21 nullos uestrorum actuum facimus esse custodes nec sub privato arbitrio ingenium iudicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum.22 instar nostrae geritis dignitatis.23 si vos conscientiae puritate tractetis.24 obviate malis, fovete nihilominus innocentes.25 Si quis tamen est, qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur nec possitis exercere quod iustum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite aut, si viribus deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire de talibus.26 atque ideo totius vobis excusationis causa summota est, quando aut per dignitatem vestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533) <<<     >>> X. BEATO V̅· C̅· CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)