monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533 ante Sept. 1) <<< >>> VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
1 Priscorum mos fuit nova iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae veterum decreta servare.2 erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum.3 sufficiunt ergo vobis iura, si non desit voluntas eximia.4 quid praeconum voces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? Propriae vitae imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum.5 studete cuncti actibus bonis et formidanda nescitis.6 nolite inardescere ad praesumptiones illicitas: amate vivere quieti: transigite semper innoxii.7 quid litibus honesta confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, vitate potius damnosa litigia.8 si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta confugiat.9 furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito.10 Sed quia de nobis iudicibus etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus, dum inexperta potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum pertinet, iuvante deo rerumque dominis regnantibus omnia vobis iusta, omnia moderata promittite.11 primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescibitur.12 non enim mea verba more vestium suspensa venduntur.13 sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas.14 ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio, non indicimus quod ematur nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur.15 Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis iudicavimus esse commodum, si vos iuvante domino servemus illaesos.16 non vos quisquam militum pro sua voluntate concutiet: non exactor adiecticiis gravabit incommodis: non solum nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus.17 alioquin inutile bonum est iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse.18 neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur.19 imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant.20 Ostendimus in nobis deo iuvante continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus.21 non enim potest auctoritatem habere sermo qui non iuvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere et talia non fecisse.22 ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta privata.23 scimus quae pro nobis vota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi.24 deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in vestra exultatione gaudere.25 Patebunt deo propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor causae suis nos oculis sub libertate visurus est: non redempta, sed propria lingua loquebitur.26 nobis enim nec servitus imperabit nec a nobis nobilitas veneranda fatigabitur.27 praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit, nemo a nobis quam venerat minus locupletior redit.28 nescivit domesticum penetrale a subselliis discrepare.29 iudicem me observans inveniet, quocumque respexerit.30 Verecundiae memores iuvante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus.31 vos ad omnia iusta estote devoti, ut me provinciarum patrem faciatis esse quam iudicem, quia iterum gravius irascitur, qui minime de pravitatum actione pensatur.32 nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia commoda sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet viam excedendi, qui non patitur iusta persolvi.33 Praeceptis etiam nostris oboedientiam aequabili moderatione praestate.34 compellat rationabiliter proprius animus, ne vos urgeat terror armatus.35 odium sibi excitat, qui iustis resultat imperiis.36 quem iam coegero, non amabo.37 sic enim cuncta quae agenda sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui.38 servari vobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione distracta.39 honorem nostrum sola vos optamus gratulatione sentire et regnantibus bona petere, qui vestra desideria visi sunt praestitisse.40 Vivite nunc adepta securitate gaudentes.41 quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsionibus obligare.42 nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere, vult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare.43 tenete igitur arbitrii mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis, ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus.44 in hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes.45 non est vobis damnum absentiae meae: utilius est iudicem mente nosse quam corpore.
Cassiodorus HOME
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533 ante Sept. 1) <<< >>> VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)