monumenta.ch > Cassiodorus > VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533 ante Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , VI. IOHANNI CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533) <<< >>> VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533 ante Sept. 1)
1 Iustissime quaeritur quod annua devotione praestatur, quando sub quodam gaudio constat inferri, quod solvitur lege generali.2 stipendium namque est, quod subiectum facit munificum dici et offerentis nomen accipit, qui se quod penditur debere cognoscit.3 quam lautum est intrepidum foro assistere, publicum non timere et inter devotos laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi.4 Inhonorum est enim omne quod cogitur nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad tributa: contra quam libero dignum est compulsoribus nil debere! ille solus delectabilis ager est domino, in quo supervenire non timetur exactor.5 merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed substantia communitur.6 Et ideo, quod feliciter dictum sit, indictione duodecima per dioecesin dicationis tuae sollemni moderamine custodito possessorem te officiumque tuum praecipimus ammonere, ut trina illatione devotus constitutis temporibus suam compleat functionem, ita ut cesset venalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita.7 nam qui se huiusmodi onera sublevare dicunt, aliud magis pondus abominabilis nundinationis imponunt.8 Absit a nostris temporibus detestabilis et fugienda versutia.9 possessor nihil aliud, nisi quod publico debetur, exolvat: nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare contendunt.10 quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione volumus aggravari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus deo iuvante compleri, quatenus et possessorum devotio gratissima dominis innotescat et tarditatis involuta confusio nostris rationibus auferatur.11 unde singulis quibusque temporibus sollemni more factos breves ad scrinia nostra transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae iussionis praesens commonere videtur auctoritas, ne, si aliquid horum aestimaveris neglegendum, tu tibi absolute facias esse periculum.12 Verumtamen ut iustissimarum praeceptionum diligentior procuretur effectus, illum atque illum praecedentibus meritis comprobatos tibi officioque tuo iussimus imminere, ut nihil possit nocere neglegentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata.13 unde continenter agite, si provectum vestrum magis desideratis extendere.14 impia lucra sint a vobis omnimodis aliena: vos possessorem devotum redditis, si fraudulentis non gravetur incommodis.15 de aequitate potius quam de rapacitate proficitur.16 semper metuit iniusta praesumptio: quid enim adquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? aut in qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse? Nolite sine praemio credere, quae videntur ad bonam conscientiam pertinere.17 habebunt nos bene agentes, in quo possumus, adiutores.18 remuneratorem enim illi me esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognovero.19 agite ergo: laudes ad me potius vestri perveniant quam querellae.20 maius commodum non quaeratis, quam si nihil venditis.21 illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest laetus offerre et miles sollemniter securus accipere.22 non censor, sed laudator vester esse desidero.23 cavete ergo, ne reddatur infestus qui vobis cupit esse beneficus: nam gravius semper irascitur, qui contra propositum commovetur.
Cassiodorus HOME