monumenta.ch > Cassiodorus > II. IOHANNI PAPAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533) <<< >>> III. DIVERSIS EPISCOPIS SENATOR P̅P̅O̅. (a 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, II. IOHANNI PAPAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
1 Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos deo largiente percepimus, custodiri nobis vestris orationibus sentiamus.2 quis enim dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a domino diligi non meremur, et permutatione officii bona recipimus, dum talia non agamus? ecclesiasticis siquidem ieiuniis fames est exclusa popularis: decoris lacrimis tristitia foeda discessit et per sanctos viros acceleratum est, ne traheret diutius quod gravabat.3 Et ideo salutans officiositate, qua dignum est, precor ut vivacius oretis pro salute regnantium, quatenus eorum vitam caelestis princeps faciat esse longaevam, Romanae rei publicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio vestro intellegentiae sensus aperiat, ut quae vere sunt utilia, sequar, quae vitanda, refugiam.4 Vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet: facies veritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea: sequamur quod intus est, ne foris a nobis simus: instruat quod de vera sapientia sapit: illuminet quod caelesti claritate resplendet.5 talem denique iudicem publicus actus excipiat, qualem filium catholica mittit ecclesia.6 in suis nos etiam muneribus virtus sancta custodiat, quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando eius dona suscipimus.7 Nolite in me tantum reicere civitatis illius curam, quae potius vestra laude secura est.8 vos enim speculatores Christiano populo praesidetis: vos patris nomine universa diligitis.9 securitas ergo plebis ad vestram respicit famam, cui divinitus est commissa custodia.10 quapropter nos decet cogitare aliqua, sed vos omnia.11 pascitis quidem spiritaliter commissum vobis gregem: tamen nec ista potestis neglegere, quae corporis videntur substantiam continere.12 nam sicut homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque refovere: primum penuriam temporis, quam delicta promerentur, orationibus sanctis amovere.13 si quid tamen, quod absit, acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate tractatur.14 Monete me quae sunt gerenda sollicite.15 bene agere vel correptus exopto, quia difficilius errat ovis, quae voces desiderat audire pastoris nec facile efficitur vitiosus, cui ammonitor insistit assiduus.16 sum quidem iudex Palatinus, sed vester non desinam esse discipulus: nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime discedamus.17 sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis et orationibus adiuvari, iam vobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur inventum.18 Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores, quae licet generalis mundo sit praestita, nobis etiam cognoscitur et localiter attributa.19 tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas, quas videre universitas appetit, Roma felicior in suis sinibus habere promeruit.20 Nihil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis.21 arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed novit divinitas magna praestare.22 ipsa retundat invidos: ipsa nobis faciat cives caelesti aspiratione gratissimos et supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta.
Cassiodorus HOME