monumenta.ch > Cassiodorus > I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE. a. 537/538) <<<     >>> II. IOHANNI PAPAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)

Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)

1 Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intellego fuisse votivum: credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse.2 desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium favore suscipi, nisi quem divinitas praecepit augeri.3 mutuamini ergo gratiam, ut exigatis obsequium.4 natura rerum est amare collegam.5 laudes quin immo vestras extollitis, si honorem qui Senatori datus est erigatis.6 Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis imputetur praeconio, cum tali meruero placere solacio.7 secunda mihi est cura vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus, quod et rerum dominos iubere sentimus: primum, ut hoc putemus utile quod honestum, ut nostros actus quasi pedisequa semper iustitia comitetur et quod a continenti principe non emimus, nulli turpiter venditemus.8 Audistis, principes viri, quae rerum pondera praedicatus exceperim.9 supra vires exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus.10 haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora: nam talia iudicia non invenerunt merita, sed fecerunt: neque enim nos inde iactamus, qui intellegimus dominos nostros humilia voluisse sustollere, ne videantur inmeritis tam ingentia praestitisse.11 rapiunt nos praedicandi temporis bona et velut longa ariditate sitientes ad haustum dulcissimi saporis invitant.12 O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio, per quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere caritas sentiatur.13 huic gloriosum praestat obsequium cui omnia serviunt et mirabili temperamento concordiae, antequam possit populos regere, suis iam coepit moribus imperare.14 hoc est profecto difficillimum regnandi genus exercere iuvenem in suis sensibus principatum.15 rarum omnino bonum est dominum triumphare de moribus et hoc consequi in florida aetate, ad quod vix creditur cana modestia pervenire.16 Gaudeamus, patres conscripti, et supernae maiestati gratias supplici devotione referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati.17 sed hoc miraculum utriusque moribus demus: nam tantus est genius maternus, cui etiam iure princeps servire debuisset extraneus.18 Hanc enim dignissime omnia regna venerantur, quam videre reverentia est, loquentem audire miraculum.19 qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est: Romani eloquii pompa resplendet: nativi sermonis ubertate gloriatur: excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis.20 nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? Hinc venit diversis nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus eget interprete.21 non enim aut legatus moram aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate iacturam, quando uterque et genuinis verbis auditur et patriotica responsione componitur.22 iungitur his rebus quasi diadema eximium inpretiabilis notitia litterarum, per quam, dum veterum prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur.23 Sed cum tanta gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa.24 paucis litigia nodosa dissolvit: bella ferventia sub quiete disponit, silentiose geritur publicum bonum.25 non audis praedici quod palam videtur assumi et temperamento mirabili dissimulando peragit quod adcelerandum esse cognoscit.26 Quid tale antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum principum prosapia gloriosam purpurato filio studuisse percepimus, cuius dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum.27 nurum denique sibi amissione Illyrici comparavit factaque est coniunctio regnantis divisio dolenda provinciis.28 militem quoque nimia quiete dissolvit.29 pertulit a matre protectus quod vix pati potuit destitutus.30 Sub hac autem domina, quae tot reges habuit quot parentes, iuvante deo, noster exercitus terret externos: qui provida dispositione libratus nec assiduis bellis adteritur nec iterum longa pace mollitur.31 in ipsis quoque primordiis, quando semper novitas incerta temptatur, contra Orientis principis votum Romanum fecit esse Danuvium.32 Notum est quae pertulerint invasores: quae ideo praetermittenda diiudico, ne genius socialis principis verecundiam sustineat perditoris.33 quid enim de nostris partibus senserit, hinc datur intellegi, quando pacem contulit laesus, quam aliis concedere noluit exoratus.34 additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornavit et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reverentiam Eoi culminis inclinavit.35 Franci etiam, tot barbarorum victoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen qui praecipiti saltu proelia semper gentibus intulerunt.36 sed quamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare tamen proprii regis nequivit interitum.37 nam Theodericus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum principum nostrorum langoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione credo divina, ne nos aut affinium bella polluerent aut iuste productus exercitus vindictam aliquam non haberet.38 macte procinctus Gothorum omni felicitate iucundior, qui hostem regalem capite caedis et nobis nec unius ultimi fata subducis.39 Burgundio quin etiam ut sua reciperet, devotus effectus est, reddens se totus, dum accepisset exiguum.40 elegit quippe integer oboedire quam imminutus obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit.41 recuperavit enim prece quod amisit in acie.42 beatam te, domina, laude multiplici, cui divino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando adversos rei publicae aut caelesti felicitate vincis aut tuis imperiis spontanea largitate coniungis.43 Exultate, Gothi pariter ac Romani: dignum miraculum, quod omnes loquantur.44 ecce praestante deo felix domina quod habet eximium uterque sexus, implevit: nam et gloriosum regem nobis edidit et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit.45 Haec quantum ad arma pertinent, utcumque referuntur: nam si pietatis eius atria velimus intrare, vix nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et voluntas, sed maior benignitas quam potestas.46 dicamus igitur parva de magnis, pauca de plurimis.47 scitis quanta bona nostro ordini caelesti benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus.48 afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus et singillatim bona tribuit, quos sub universali munimine custodivit.49 Ea quae asserimus iam creverunt.50 respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis darum, form a conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec praefecturam, quam bene gessit, amitteret et eximium virum honor geminatus ornaret: confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium.51 accepit enim et praesentaneam dignitatem, ne de re publica bene meritus diu absens putaretur ingratus.52 O admiranda benivolentia dominorum, quae in tantum extulit praedictum virum, ut donatis fascibus et patrimonium iudicaret addendum: quod sic ab universis gratanter exceptum est, ut in munere eius cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quicquid digno ceditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur.53 quid ergo de animi firmitate loquar, qua vicit et philosophos valde praedicatos? procedit enim ex ore dominae beneficus sermo et manens sub securitate promissio.54 Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: verus testis est, qui laudat expertus.55 cognovistis enim quae contra me vota conflixerunt: non aurum, non magnae valuere preces: temptata sunt universa, ut probaretur sapientissimae dominae gloriosa constantia.56 Ordo flagitat dictionis Augustarum veterum pompam moderna comparatione excutere.57 sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit universa? hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tamquam in speculum purissimum sua praeconia mox videret.58 enituit enim Hamalus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, Winitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth castitate, Walamer fide, Theudimer pietate, sapientia, ut iam vidistis, inclitus pater.59 cognoscerent hic profecto universi singillatim propria, sed feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum turba se iure non potest aequare virtutum.60 Aestimate quale eis esset de tali herede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum.61 quaeratis forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat subolem, qui eius laudat auctorem.62 deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum): 'specto feliciter virtutis eius augmenta, qui differo laudare principia'.63 subvenite, patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum vestra satisfactione persolvite: nam sicut unus satiare non valet omnium vota.64 ita multi unius possunt complere disposita.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE. a. 537/538) <<<     >>> II. IOHANNI PAPAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
monumenta.ch > Cassiodorus > I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)