monumenta.ch > Cassiodorus > PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE. a. 537/538)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE. a. 537/538)
1 Praefationis auxilium ex contrarietate plerumque nascitur, actionum, quando illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitanti.2 quae res etsi laudes adimit, clementer tamen veniam tractata concedit, quia quod constat otiosos debere, nemo potest oecupatos exigere.3 quapropter administrator amplissimus si vacasse credatur, obprobrium est, cuius etiam secretum dicitur, quod tumultuosis actionibus verberatur.4 sed vix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur et male scribere minime debuisse iudicamur.5 Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere quam culpanda praesumpta inportunitate vulgare.6 verum hoc mihi obicere poterit otiosus, si verbum improvida celeritate proieci.7 si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate sermonum, si praecepto veterum non reddiderim propria personarum: occupatus autem, qui rapitur diversitate causarum, cui iugiter incumbit responsum reddere et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus periclitatum esse cognoscit.8 Facile enim absolutor est alieni conscius sui: neque enim semper in illis valemus, quae interdum posse iudicamur.9 argutum inventum laetum fundit ingenium: tepentia dicta mens concipit occupata.10 aliquando acutum iugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur, alacritas mentis divinis tantum muneribus applicatur.11 Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius nisi qui bene creditur esse dicturus.12 sed ne quis forsitan possit offendi, quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cuius participatus sum in omni causa consilium.13 Etenim vir primum est morum sinceritate defaecatus, scientia iuris eximius, verborum proprietate distinctus, senilis iuvenis, altercator suavis, mensuratus eloquens: qui necessitates publicas eleganter implendo ad favorabilem opinionem suo potius labore perduxit.14 alioquin tantis causarum molibus oneratus aut impar esse potui aut forte arrogans inveniri.15 sed melius, quod eius fatigatione recreatus sic regalibus curis affui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari.16 Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subiunxi, ut qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus, quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis videbamur plura dixisse.17 Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de animae substantia vel de virtutibus eius amici me disserere coegerunt, ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur.18 Modo parcite diserti, favete potius inchoantes: nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore, qui tantis rei publicae necessitatibus occupatus sic vacare potui sub urentibus curis si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis.19 nam ipse quoque fons eloquentiae cum dicere peteretur, fertur excusasse se, quod pridie non legisset.20 quid iam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia postulare? aegrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur, cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adiectione fulcita.21 Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecuniis compleatur.22 sic humanus sensus, cum alieno non farcitur invento, cito potest attenuari de proprio.23 si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est, quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur.24 illic enim potest esse laetissimum, unde docetur et natum, quando omnia in origine sua plenissime vivunt, quae necdum a naturalibus sinibus auferuntur.25 proinde veniae magna pars est, si scribimus non vacantes, si legimur non legentes.26 sed iam removeamur ab excusationis voto, ne magis offendat nimis affectata defensio.
Cassiodorus HOME
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
monumenta.ch > Cassiodorus > PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE. a. 537/538)