monumenta.ch > Cassiodorus > XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VVITIGIS REX. (a. 536)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXX. HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX. (a. 535/536) <<<     >>> XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VVITIGIS REX. (a. 536)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VVITIGIS REX. (a. 536)

1 Quamvis omnis provectus ad divinitatis est munera referendus nec aliquid constat bonum, nisi quod ab ipso dinoscitur esse collatum, tamen quam maxime causa regiae dignitatis supernis est applicanda iudiciis, quia ipse nihilominus ordinavit, cui suos populos parere concessit.2 unde auctori nostro gratias humillima satisfactione referentes indicamus parentes nostros Gothos inter procinctuales gladios more maiorum scuto subposito regalem nobis contulisse praestante domino dignitatem, ut honorem arma darent, cuius opinionem bella pepererant.3 Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse noveritis, nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio virtutis ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inveniret.4 quamdiu enim fortes viri inter bella ferventia nutriti principem ferre poterant non probatum, ut de eius fama laboraret, quamvis de propria virtute praesumeret? necesse est enim talem de cunctis opinionem currere, qualem gens meruerit habere rectorem.5 Nam sicut audire potuistis, parentum periculis evocatus adveneram communem cum omnibus subire fortunam: sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui exercitatum regem quaerere videbantur.6 quapropter primum divinae gratiae, deinde Gothorum favete iudiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter vota confertis.7 deponite nunc damnorum metum: dispendiorum suspiciones abicite: nihil sub nobis asperum formidetis.8 Amare novimus viros fortes, qui saepius bella peregimus.9 additur, quod unicuique virorum vestrorum testis adsisto.10 ab alio enim mihi non est opus facta vestra narrari, qui omnia vobiscum laboribus sociatus agnovi.11 arma Gothorum nulla promissionum mearum varietate frangenda sunt: ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus: privatim nec nos amabimus: hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen.12 Postremo nostrum per omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclitum Theodericum: vir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito unusquisque principum tantum praeclarus intellegatur, quantum consilia illius amare dinoscitur.13 idcirco parens illius debet credi, qui eius facta potuerit imitari.14 et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna conversatione domino iuvante securi.
Cassiodorus HOME