monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a 535) <<< >>> XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
1 Suscipientes legatum vestrum virum eloquentissimum Petrum et, quod est ipsis dignitatibus honorabilius, vestris obsequiis inhaerentem, optata nobis Augustae gratiae monimenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum vobis esse, quod in hac re publica constat evenisse.2 ostendistis vos diligere quicquid ad iustitiam cognoscitur pertinere, quando per divinam providentiam omni suspicione detersa desiderabilis potest unanimitas permanere.3 nunc est potius quod regna coniungat promissio fixa et votiva concordia.4 Et ideo illum virum venerabilem vestris conspectibus vere dignissimum legatum nostrum ad vos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, vobis annitentibus, serenissimi iugalis vestri pacis gratia solidetur, quatenus generalitas evidenter agnoscat merito venisse nos ad suavitatem foederis per tale vinculum caritatis.5 Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae vestrae moderatione mitigetur, ut affectum, quem circa regnum vestrum habere coepimus, iugibus studiis augeamus.6 Quapropter erigite vestrae sapientiae firmitatem et hanc vobis palmam concordiae specialiter vindicate, ut, sicut clementissimi imperatoris fama in proeliis inclita dicitur, ita in pacis studio opinio vestra cunctorum ammiratione laudetur.7 familiariter vos et frequenter videat harum portitor quem direxi, quatinus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam visus est destinari.8 speramus enim iusta non gravia, cum tamen nihil videatur inpossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare.
Cassiodorus HOME