monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a 535)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535)

1 Aestimare te convenit, Augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam vestram quaerere, quam etiam domnus iugalis meus magno studio desiderat optinere.2 nam licet hoc illi sit omnimodis carum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum, quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar maius aliquod invenire.3 Quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar caritatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini alteri de sua claritate largiri? fovete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua.4 gratia vestra per omnia nos regna commendet.5 debetis enim nos claros reddere, qui de vestra volumus luce fulgere.6 Quapropter serenitati vestrae reverentiam salutationis inpertiens affectuosa me animis vestris praesumptione commendo, sperans, ut sic omnia mirabilis prudentia vestra componat, quatenus fiducia, quae nobis de animo vestro data est, uberius augeatur.7 nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae nos efficere cariores vestrae debeat aequitati.
Cassiodorus HOME