monumenta.ch > Cassiodorus > XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XVIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535)

1 Litteras pietatis vestrae gratia, qua desiderata semper sumuntur, accepi et colloquia oris vestri muneribus omnibus celsiora reverentissima gratulatione promerui, cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quicquid optare potui, in tam benigna collocutione suscepi.2 Hortamini enim ut quicquid expetendum a triumphali principe domno iugali vestro credimus, vestris ante sensibus ingeramus.3 quis iam dubitet ad effectum pervenire, quod talis potestas dignabitur allegare? ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de vestra promissione laetamur.4 non enim poterunt vota nostra differri, quando interest, quae meretur audiri.5 nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis.6 Additum est etiam gaudio meo, quod talem virum vestra serenitas destinavit, qualem et tanta gloria debuit mittere et vestra decet obsequia retinere.7 dubium enim non est illam mores deligere, cui observatur assidue, dum constat defaecari animum bonis praeceptionibus institutum.8 hinc est quod vestra reverentia commoniti duximus ordinandum, ut sive beatissimus papa sive senatus amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse iudicastis, ne gloria vestra minus reverenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de celeritate facti votiva gratia possit augeri.9 Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid verbo titillante pervenit, hoc ordinatum esse cognoscite, quod vestris credidimus animis convenire.10 desiderium enim nostrum tale est, ut interveniente gratia non minus in regno nostro quam in vestro iubeatis imperio.11 significamus itaque supra dictum ante nos a venerabili viro papa egredi fecisse, quam vester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod vestris animis obviaret.12 Quapropter salutans veneratione, quae tantis debet meritis exhiberi, virum venerabilem illum et moribus et doctrina pollentem sanctitatis etiam honore reverendum ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus destinandum, quia gratas vobis illas credimus esse personas, quas divinis mysteriis iudicamus acceptas.
Cassiodorus HOME