monumenta.ch > Cassiodorus > XVIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XVIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535)

Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XVIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 535)

1 Gratias divinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod provectum nostrum clementiae vestrae gratissimum esse declarastis.2 constat enim amare vos posse, quem gaudetis ad regni culmina pervenisse.3 sic decuit suscipi qui se per vos praesumpsit augeri.4 praestate igitur mundo vestrae benignitatis exemplum, ut detur intellegi quantum promoveat, qui se pura vobis affectione commendat.5 Non enim rixas viles per regna requiritis: non vos iniusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant, quia nihil aliud vos constat appetere, nisi quod opinionem vestram possit ornare.6 quemadmodum enim pacem exorati poteritis abicere, quam pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuestis inponere? bona quidem vestrae concordiae non tacemus.7 totum creditur eximium, quicquid vobis fuerit praedicabili caritate sociatum.8 Sed et vobis, gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen additur, cum vos omnia regna venerantur.9 nam commune est cunctis in suis imperiis praedicari, sed illud est omnimodis singulare in extranea gente laudes proprias invenire, quia ibi sunt vera iudicia, ubi neminem comprimit ulla timiditas.10 diligeris quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto praestantius est, ut in Italiae partibus plus ameris, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat esse diffusum! oportet ergo vestram pacem servari, quae vobis contulit exordia gloriosa vocabuli.11 Sed ut sacris affatibus ordine respondere videamur, reverentissima salutatione decursa piis sensibus indicamus beatissimum papam urbis Romae vel amplissimum senatum nostra praeceptione commonitos, ut vir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis vestrae et doctrina summus et conscientiae claritate praecipuus sine aliqua dilatione competentia responsa reciperet nec contra vestram voluntatem moras incongruas sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod vestro nequeat iudicio displicere: quando et pietatem vestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per omnia prodesse sentimus.12 Cui virum venerabilem illum legatum nostrum adiungendum esse credidimus, ut non per occasionem legationis vestrae, sed propria potius destinatione nostra possitis vota cognoscere.
Cassiodorus HOME