monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535) <<< >>> XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535)
1 Licet vobis sit insitum dominos vestros pura mente diligere et obsequiis id agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem, hoc tamen maiorum vestrorum semper proprium fuit, ut tamquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adiungi.2 quam enim vicissitudinem reddat qui maximo labore defenditur, cuius per dies singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur universa? Absit enim a temporibus nostris, ut in vobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum.3 fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius evidenter ostendat.4 non varium, non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum.5 mali mores vestro nomini probantur adversi.6 sed hoc quoque mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur ammonere, quam constat semper sponte sapuisse.7 nullae vos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat.8 habetis principem, qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat.9 hostibus vestris, non defensoribus obvietis.10 invitare, non excludere debuistis auxilium.11 Sed sensus iste fortassis eorum est, qui minus probantur intellegere quae generaliter poterant expedire: ad vestrum potius redite consilium.12 numquid vos nova gentis facies ulla deterruit? cur expavistis, quos parentes hactenus nominastis? qui relictis familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate solliciti.13 quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optemus, ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis auxiliis augeatur.14 ubi enim fama regnantis erit, si vos, quod absit, patiamur imminui? nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere.15 immo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quando sublevare cupimus quos studere probis moribus invenimus.16 Aliqua etiam vobis per illum verbo dicenda commisimus, ut nostrum circa vos in omni parte animum propitium sentientes, iugibus, sicut oportet, obsequiis et oratione sincera devoti esse debeatis.
Cassiodorus HOME