monumenta.ch > Cassiodorus > XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XI. MAXIMO V̅ · I · DOMESTICO THEODAHADUS REX. (a. 535) <<< >>> XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
1 Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus.2 quin immo suaserunt nobis merita candidati, ne iam maturus nulla videretur sumere, qui primaevus emerita cognoscitur accepisse.3 avari quippe principis erat in uno honore spatia vitae tam magna concludere et ideo magis nihil praestare, quia prius cognoscitur summa meruisse.4 quin potius Omnia miscue concedamus: nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio videtur accipere de claritate personae.5 haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum diversis fuerint attributa.6 nam honorem suum semper aequaliter retinet quicquid probe gesserit consularis.7 sic minorum fluminum vocabula maior amnis absorbet et quamvis plurima fluenta Tiberis vester excipiat, tamen a proprio nomine non declinat.8 Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima indictione gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis.9 neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quae vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit.10 Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae clara familiae vestrae gratia misceatur.11 verum hanc gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse.12 reddite affectui meo plenissimam caritatem.13 plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subiecto.14 Sed aequum est, patres conscripti, ut carus existat, per quem vobis tam felicia contigerunt.15 exultate generaliter et has nuptias laetitia profusa celebrate.16 unde profecit nomen omnium, vota debent esse cunctorum.17 quae preces a me exigere potuerunt, quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate iungendi sunt?
Cassiodorus HOME